Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

7 rum Aedium in Regno Lombardo-Veneto Magistrum. Quamobrem Summus sPontifex edita Kalendis Januarii 1825. Bulla „Exultabat Spiritus“ Jubilaeum ad Universam Ec­clesiam extendit, et annum 1826-tum in eadem sanctum esse voluit. Qui illo anno jam ad annos discretionis pervenimus, recenti memoria tenemus, quo spiritus fervore, quo anima­rum lucro Clerus et fidelis populus ad poenitentiae, omniaque illa pietatis opera incuoue- rit, a quorum exercitio uberrimi et prorsus salutares Jubilaei fructus suspenduntur. Ab illo tempore, quamvis Indulgentiae in forma Jubilaei, ut dicitur, iterato concessae fuerint, ipsa tamen maximi Jubilaei solemnitas celebrata haud fuit. Notum est, centum annorum spatium pro celebrando Jubilaeo a Bonifacio VIII. definitum, a Clemente VL ad annos quinquaginta, ab Urbano VI. ad annos tres et triginta, ac postremo a Paulo 11. ob humanae vitae brevitatem imprimis ad annos viginti quinque revocatum, huncque dein terminum a Summis Pontificibus rite deinceps observatum fuisse. Juxta morem ita­que receptum, et Constitutione Pauli II. stabilitum annus 1850 sanctus, id est Jubilaeus esse debuisset. Causam omissi tunc Jubilaei ipse indicat Sanctissimus Dominus Noster, in subnexis Encyclicis „Gravibus Ecclesiae“, quas ddto 24. Decembris proxime praeteriti an­ni publicavit „luctuosam nempe temporum rationem.“ Et profecto luctuosa erat temporum illorum ratio imprimis Romae. Novimus enim, eo ibi res devenisse, ut Summus Pontifex, quo rebellium sanguinolentas manus evaderet, in fuga salutem quaerex’e debuerit, nec nisi 12. Aprilis, 1850. Romam, a Catilinariis interim expurgatam redire potuerit. Abinde viginti quatuor anni rursum effluxerunt, et vicesimus quintus, sive jubilaeus illuxit, quin status rerum in Urbe in melius vergerent. „At vero, dicit'Sanctissimus Dominus Noster, non mo­do non sublatae, sed auctae magis in dies sunt magnae illae difficultates, quae tunc tempo­ris Nos ab indicendo Jubilaeo prohibuerint.“ Pedemontani a. 1859. maximam Status Pontificii partem vi armorum et jure fortioris diripuerunt, suamque in potestatem redege­runt, die autem 20. Sept. 1870, quamvis infinitis vicibus decantaverunt, se moralibus dum­taxat mediis Urbem expugnaturos, armis illam aggressi et per rimas ingressi sunt, quas tormentorum vi sibi aperuerunt. Morales Urbis Romae et Italiae regeneratores, quales se esse gloriati sunt, regenerationis opus ab expellendis suis e domibus religiosis utriusque sexus familiis, a diripiendis et cmifiscandis Ecclesiarum et piarum fundationum patrimoniis* a divexandis et persequendis Ecclesiae Ministris, ab Augusta Summi Pontificis persona quibusvis injuriis et calumniis objicienda, a sanctissimis Religionis nostrae mysteriis prostituendis orsi sunt, quando illud et ubi finituri, novit Is, quo permittente hae tantae pro­cellae ac tempestates in Urbem, Ecclesiam, Summumque Pontificem irruerunt. Quaenam autem rationum momenta Sanctissimum Dominum Nostrum induxerint, ut nihilominus an­num hunc sanctum esse voluerit, Jubilaeumque indixerit, e praelaudatis Encyclicis disci­mus. „ Verumtamen, inquit, reputantes Nos animo tot mala, quae Ecclesiam affligunt, tot conatus hostium ejus ad Christi fidem ex animis revellendam, ad sanam doctrinam cor­rumpendam, et impietatis virus propagandum conversos, tot scandala, quae in Christo credentibus ubique objiciuntur, corruptelam morum late manantem, ac turpem divinorum, humanorumque jurium eversionem tam late diffusam, tot faecundam ruinis, quae ad ipsum recti sensum in hominum animis labefactandum spectat; ac considerantes in tanta conge­rie malorum, maiori etiam Nobis px*o Apostolico Nostro munere curae esse debere , ut fi­des, religio, ac pietas muniatur ac vigeat, ut precum spiritus late foveatur et augeatur, ut lapsi ad cordis poenitentiam et morum emendationem excitentur, ut peccata, quae iram Dei

Next

/
Oldalképek
Tartalom