Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XIX.
91 Paulus: „Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat; qui enim manducat indigne, judicium sibi manducat, non dijudicans corpus Domini,“ ’) (Lege Encycl. ddto 2. Febr. 1873. Nr. 487. dimissas) Sibi in bis salutis subsidiis sufficiens Sacerdos, fundit caritatis divinae dona in alios, imprimis curae suae creditos fideles; „sollicite curat seipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis, faciens et docens, quia etiam Jesus coepit primum facere, dein docere, in omnibus seipsum praebens bonorum operum exemplum in doctrina, in fide, in castitate, in integritate, in gravitate,“2) imprimis hodie, quando scandalum, quod semper nocuit, hodie enecat. Sic verbo suo verbum virtutis suae addens „clamat, non cessat, quasi tuba exaltat vocem suam“3) coram populo, Ecclesiae Vicario Christi, Episcopo, tamquam Christo4) adhaerens nescit timere turbam non credentem aut contradicentem, timens solum Deum, ne forte cogatur dicere „vae mihi, quia tacui.“5) Commodis vitae, emolumentis terrenis induci nequit, ut fidei veritatem celet, ut acumen illius obtundat, ut aculaeos eius confringat, ne pungant, dum recte ad hoc nata sit, ut pungat, erecto ad Deum vultu dicit : „Si dederit mihi Balac plenam suam domum argenti et auri, non potero immutare verbum Dei mei, ne plus vel minus loquar.“6) Tam generoso animo, quem a nobis meretur Jesus Christus, qui se in mortem obtulit pro nobis, cetera pastoralis curae officia exequendo, adimplebimus vaticinium, quod dictum est populis: „Dabo vobis Pastores juxta cor meum et pascent vos in scientia et doctrina.“7) Ecce Deus ipse velut maximum pro populo suo sistit beneficium — pastores bonos. Quis est, qui nolit esse, haec divina pro populo benedictio ? Gratia Domini Nostri Jesu Christi Vobiscum. Caritas mea cum omnibus Vobis in Christo Jesu.8) Arnen. Elenchus Sacerdotum, qui SS. Exercitiis Strigonii diebus 15, 16, 17, Septembris, 1874. in aedibus Seminarii S. Stephani Regis asservatis, interfuerunt: Adamovich Emericus Cooperator Budapestinensis. Bacskády Augustinus Parochus Alsójattóensis. Balázsy Gregorius VAD. Parochus Nagy czétény ensis. Bartoss Joannes Administrator Sellyensis. 5 Berger Joannes Professor Semin. Strigon. Bergmrnn Josephus Praefect. Studior. Coll. Pázmán. Bezák Stephanus Administrator Bikszárdensis. Blümelhuber Franciscus Professor Semin. Strigon. Boda Gabriel, Parochus Endrefalvensis. 10 Boltizár Josephus Praep. VAD. Par. Schemnicziensis. Bószner Joannes Catecheta Posoniensis. Brücker Augustus Parochus Galgóczensis. Brűhl Antonius Cooperator Vetus Budensis. 1 1) 1. Cor. 11, 28. 29. — 2) Cf. 2. Tim. 2, 15. Tit. 2, 17. — 3) Cf. Is. 58, 1 sq.— 4) Cf. ep. S. Ignatii M. — 5) Is. 6, 5. — 6) Num. 22, 18. — 7) Jer. 3, 15. — 8) 1. Cor. 16, 23. sq.