Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIX.

90 coelorum. Perseverantia est virtus, virtutum omnium corona et supremum culmen perfe­ctionis, ideo non tantum donum Dei, sed magnum et singulare Dei donum, quae ut non desit, hortatus est S. Joannes scribens: „Videte, ne perdatis, quod operati estis;“1) propter quam amissam corripuit Galatas S. Paulus, inquiens:8) „Sic stulti estis, ut cum spiritu coe­peritis, nunc carne consummemini.“ „Non coepisse, sed permansisse, virtutis est,“ ait S. Hieronymus.3) „Pensandum est magnopere, monet S. Gregor. M.4), quia bona prodesse nequeunt, si mala, quae subrepunt, non caveantur.“ Quare Ecclesia orat: „Da nobis Domine perseverantem in tuo famulatu voluntatem.“ Ut autem divellendis Vobis a me tesseram dilectionis et sollicitudinis meae prae­beam, hortor Vos verbis Apostoli: 5) „Ne in vacuum gratiam Dei accipiatis.“ Datur donum gratiae sine merito, ut homini cedat ad meritum. Unica via gratum pro tantis beneficiis animum contestandi est, accepta dona condigne aestimare, eadem custodire, iisdem ad salutem propriam et populi strenue uti. Exercitia spiritualia quem meliorem non faciunt, pejorem reddunt. „Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.“ 6) „Cum metu ita­que et tremore salutem vestram et populi operamini. “ 7) Custodit dona Dei, qui iisdem foeneratur, ut ea augeat, — Talentum terrae infossum eripitur, et alteri, qui accepto bene usus est, donatur. „Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet.“ 8) Custodit dona Dei, in spiritualibus exercitiis acquisita, qui cuncta removet, quibus ad pri­ora peccata relaberetur. Quis thesaurum pretiosissimum, amarissimis in dolore cordis lacrymis recuperatum, latronibus ultro objiciet? Quis margaritas suas ante porcos pro­jiciet? Beata, laudabilis et absolute necessaria saevitia est, qua contra proximam relaben- di occasionem saevitur, ut excutiatur; rudentibus inferni arctius ligatur, qui Christo non obedit dicenti: „Quodsi oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : — — et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehen­nam.“ 9) Qui dona Dei conservare et augere cupit, orat frequenter, orat devote. Oratio cuncta bona impetrat, impetrata conservat et novis incrementis firmat. „Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, respexit in orationem humilium et non spernit precem eorum.“ l0) Sacerdotio nostro propria, et cum onere mortalis peccati, re- stituendorumque omnium beneficii fructuum praecepta oratio est, oratio Officii divini. (Vide En- cyc.ddtto 11 Febr. 1872Nr. 1099 dimissas.)Qui Breviarium non orat, nihil orat, et qui nihil orat et nusquam orat, qualem vitam ducit? Ab hac oratione non estis dispensati, cogitate ? quod neminem adhuc poenituerit in articulo mortis, oravisse Breviarium. — Qui dona Dei cu­stodire vult, omni virium contentione id agit, ne in gravi peccato ad Sacrificium Missae accedat. In Judam, dum in ultima coena Christum accepit, teste S. Joanne, intravit etiam diabolus, qui ex- p ulit Christum; quae enim societas Christi cum Belial? Sacrificium Missae mors est malis; Christi corpus sumunt boni, sumunt mali, sorte tamen inaequali vitae vel interitus. Ideo praecipit S. 1) ep. 2. v. 8. — 2) 3, 3. — 3) ad Vital. — 4) I. 19. mor. cap. 21. — 6) 2. Cor. 6, 17. — 6) Hebr. 6, 4—6. — 7) Cf. Phil. 2, 12. - 8) Luc. 19, 24. — 9) Matth. 5, 29 — 30. — 10) Ps. 33, 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom