Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIX.

88 In Vicario Christi probant, si possint tandem eradicare infamem, prout perditissimae linguae blasphemando Christum Dei filium compellaverunt, Piscatoris successorem pi­scatori simillimum fecerunt, ad incitas redactum, ipsaque libertate spoliatum, qui vere ho­die signum est, in quod sua tela portae interi liberrime conjiciunt. Urbs sancta, decus ac gloria Ecclesiae nostrae sub jugum missa, quoties novis dominatoribus lubet, ut ipse quoque vidi, eam imaginem refert, quam descripsit S. Leo M.1) his verbis: „Ad hanc ergo Urbem tu — — venire non renuis,-------et silvam istam frementium bestiarum, et tu rbulentissimae profunditatis oceanum, — ingrederis.“ Ipsi impii non negant, bellum ge­ri contra Deum et Christum, belli finem, quem ipsi intendunt, esse excisionem Christi­ano-Catholicae religionis, — in qua Christi vera fides viget, et quae omnem cum Belial so­cietatem refugit, quaeve coram Baal genua non flectit. Cum potestas, quae a Deo ordinata est, ut sit vindex in iram ei, qui male agit,2) in nonnullis Regnis in manu sit hostium Ec­clesiae, aut pusillorum, contra Ecclesiam convertitur, qua qui pollent ordinationibus, quas leges vocant, manus pedesque sponsae Christi compedibus ligant, instituta pietatis et disci­plinae sanctae cassant, conflata per pios avos, et posterorum pietati servitura vectigalia di­ripiunt, strenuos Dei servos, e domibus suis ejectos ad exilium pellunt, sacramentum Ba­ptismi in vita publica ejurant, sacramentum matrimonii profanant, perfidam a Christo de­fectionem et promovent et laudibus celebrant, ac ut supremum conatibus suis apicem adjici­ant, innocentem sobolem parentibus, Deo et Ecclesiae, coelo et saluti aeternae eripiunt, et ne sit, qui petentibus panem vitae frangat, sacramenta administret, moribundis assistat, moe- stos consoletur, nupturientibus benedicat, AEppi et Eppi carceribus mancipantur, iis­dem carceribus, in quibus praedones et fures poenas luunt, sed non AEppi et Eppi tan­tum, verum etiam Parochi, etiam Cooperatores, ita, ut in illis regionibus centeni et centeni Sacerdotes variis jam poenis mulctati, locisque suis abacti fuerint. Atque haec cum magna ubique Cleri catholici gloria agebantur, et aguntur. Italiae Clerus summa virtutis exempla quotidie praebet, infractus periculis, infatigabilis laboribus et aerumnis, quanto angustiae creverunt magis, tanto firmius adhaerentem suis Episcopis, et Petri Cathedrae semet exhibuit. Clerus Helvetiae per omnes pagos, in quibus persecutio dirissime exar­sit et saeviit, et ubi nunc quoque stupida atrocitate saevit, paupertatem, carcerum squaliores, exilii aerumnas fortiter tolerare novit, officium fidei, dignitatem ordinis ignavus prodere nescit; Germaniae Clerus, demptis paucissimis, qui ad conjuratorum fidei hostium castra transiverunt, fidem servat, firmat, disciplinam studiosissime observat, Episcopis laetior ad­haeret, decus nominis sui firmior ac unquam custodit; dum ad carceres ducuntur, aut inde educuntur videres in eis Apostolos, de quibus scriptum est „Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.“3) Cle­rus Galliae, ut, de hoc quoque nobilissimae gentis Clero dicam, prostratam gubernantium irreligione patriam, confusum impietate antesignanorum socialem ordinem hoc modo restau­rare, ad novam quasi vitam revocare contendit, quod regnum et gentem sanctissimo Jesu Christi cordi offerre, devovere, dicare studeat. Sed Clerus illarum partium, quolibet anno in sacris exercitiis collectus coadunatus fuit, ad quae absolvenda passim Dioecesanis statutis ob­stringebatur. Clerus officii sui et dignitatis sic memor salvabit, seu potius Christus per illum 1 1) Serm. in Natali app. Petri et Pauli 82 al. 80. — 2) Cfer Rom. 13. 1—4. — 3) Act. 5, 41.

Next

/
Oldalképek
Tartalom