Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XIX.
86 libenter pondus diei et aestus portamus, sed vero primo loco propria salus procuranda est. Nam ut observat S. Gregor Naz.1) „Officium Sacerdotis circa hunc duplicem cardinem versatur: primo in anima sua purgari debet, deinde purgare alios, sibi sapere et alios sa- pientiores efficere, lumen esse et coeteros illustrare, ad Deum accedere et alios eodem invitare. Denique sanctus esse sibi, et alios ad veram sanctitatem pertrahere.“ Et profecto, quid juvat aliis fontem monstrasse, si ipsi prae siccitate moriamur ; si alios doceamus, nos- metipsos vero non doceamus; nihil nobis proderunt aliorum justificationes, si in Christi adventu inveniamur minus habentes. Hac propriae salutis cura tenebatur S. Paulus, scribens: „Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne dum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar;“2) ad hanc excitavit majores natu Ecclesiae Ephesinae dicens: „Attendite Vobis et universo gregi“'1), in quorum persona nos omnes monet, ut nobismetipsis prius, et postea gregi attendamus. Simile praceptum dedit Timotheo:4) „Noli inquit negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies, et eos, qui te audiunt.“ Innuit S. Paulus, nos eo melius et efficacius aliorum saluti profuturos esse, quo diligentius nostro in salutis via profectui studuerimus. Quod quam verum sit, rei natura loquitur; sed et quotidiana comprobat experientia. Quo enim anima nostra, vel ut publicum crediti nobis gregis aerarium majoribus divitiis et opibus abundat, eo ampliora nobis ad ditandos alios suppetunt adjumenta. Igitur „hodie si vocem Dei audieritis, nolite obdurare corda vestra“5); ad rem omnium gravissimam, ad curandam animae vestrae salutem convenistis. Deus ipse vos vocat illis ad Angelum Laodicenae Ecclesiae directis verbis: „Ec- ce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.“6) Arnen. Sequenti allocutione affatus sum praesentes, antequam divellerentur: Ad sacram hanc solitudinem confluximus, non ut subtraheremus nos curis et laboribus, ad quos vi muneris nobis incumbendum est, sed potius ut ad pedes Crucifixi Salvatoris meditaremur, et quod olim jam didiceramus, in memoriam rursum revocaremus, quales nempe nos esse oporteat, ut gravissimis muneris nostri partibus ad omnem amussim respondere valeamus. Solitudinem, in quam nos abdidimus, „convictum et commercium cum Deo“7) vocat Tertullianus, S. Basilius autem: „mortem vitiorum, ab aestu saeculi refugium, coelestis doctrinae scholam, sanctarum mentium delectamentum.“8) Atque hic ipse magnus et sanctus Ecclesiae Doctor, et tota Sanctorum historia testis est, quod solitudo viros sanctitatis et eruditionis laude praestantissimos genuerit; in illa enim nascuntur, prout maximus operosae solitudinis incola S. Hieronymus observat, in ea nascuntur „lapides illi, de quibus in Apocalypsi Civitas Magni Regis exstruitur.“9) Quos inter lapides pretiosissimorum instar refulgent: S. Carolus Borr., S. Ignat. Loy., S. Franciscus Bor- 1 1) in Apolog. — 2) I. Cor. 9. 27. — 3) Act. 20. 28. — 4) I. Tim. 4. 14. sq. — 5) Ps. 94. 8. - 6) Apoc. S. 20. — 7) Ad Uxor. — 8) de laud. rit. sol. — 9) ep. ad Heliod.