Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
5 II. „Sanctae Quadragesimae rationem frequenter edidimus, et cur tot dierum numero jejunemus, saepe docuimus“. Haec S. Ambrosii ad concionem directa verba *) ego quoque et optimo quidem jure usurpare possem, quemadmodum pastorales meae spatio sedecim annorum dimissae litterae ubertim testantur. Si ergo hac etiam vice de eodem objecto saltem pauca delibo ac praecipio, fit hoc ob gravitatem rei, fit ob incumbentis mihi officii sanctitatem, fit denique propterea, ut DD. Curatis, meis in vinea Domini Cooperatoribus, in memoriam revocem impositam sibi a SS. Concilio Tridentino obligationem, curae suae credito fideli populo imminens S. Quadragesimae tempus et jejunium sic annunciandi, ut is ad illud debite transigendum, ac prompte suscipiendum praeparetur, quia non est per malitiam aditus ad virtutem, et jejunator praeparari debet ad jejunandum, ne sit velut ulciscens jejunii dies, et quia temporis illius dies sunt dies salutis ad redimenda peccata, ad salvandas animas instituti, ut Christi fideles ad celebrandam, riteque peragendam Resurrectionis Dominicae solemnitatem plenius incumberent; utque sacro hoc tempore admissa per anni circulum delicta non plangerent modo, sed et expiarent, carnemque abstinentia a cibis vetitis, ac jejunio macerantes, animum ab illicitis cupiditatibus cohiberent, ac hostiam viventem, Deoque placentem exhiberent. Quandoquidem nisi expurgato veteri fermento, fermento malitiae et nequitiae, nisi praevia ac sincera ad Dominum conversione cuiquam fas sit accedere ad coelestem mensam, in qua sumitur agnus immaculatus, qui pascha nostrum immolatus est Christus. „Ecce, Fratres Charissimi, Deo propitio, tempus Quadragesimae venit, et ideo rogo dilectissimi, ut dies istos corporibus salubres, et animae medicinales ita cum Dei adjutorio sancte et spiritnaliter celebremus, ut observatio S. Quadragesimae non nobis judicium pariat, sed profectum. Si enim negligenter agimus, si nos minus occupationibus implicamus, si castitatem servare nolumus, si jejuniis et vigiliis et orationibus non insistimus, si scripturas divinas aut ipsi non legimus, aut legentes alios libenter non audimus, jpsa nobis medicamenta convertuntur in vulnera, et inde habebimus judicium, unde potuimus habere remedium.“ Sic S. Augustinus Clerum populumque exhortatus fuit 2) ad fructuose transigendam S. Quadragesimam, unde etiam discimus, quomodo tempus illud saeculi V. Christiani exegerint, atque ad salutem suam converterint. Idem S. Doctor in alia sua honfiba rationem reddit abstinentiae a carnibus Quadragesimae tempore. „Cessent, inquit,3) lavacra, vina vel carnes, non quod creaturam Dei judicemus esse damnandam: sed qui toto anno nobis %fiximus, saltem vel paucos dies vivamus Domino.“ Utilitatem vero abstinentiae sic explicat: 4) „Tunc enim, inquit, ad Dominum, et ad eius futura promissa tota mens purior facienda festinat, cum nulla cibi ac potus satietate crassatur.-------Sed et N r. 581. De tempore et jejunio S. Quadragesimae. 1) Serm. 1. de Quadrag. — 2) Homil. 1. de Quadr. — 3) Horni]. 3. de Quadr. — 4) Hom'd. 4. de Quadr.