Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIV.

64 Nr. 3437. Tenor Decreti S. E. C. de re­citando Officio et Missa S. Justini M. catoria, quam Joannes Allen Giles editioni, abs se a. 1844. Londini curatae, Operum S Bo* nifacii praemisit, ubi haec leguntur: „ Redit in Angliám, unde primum egressus fuerat, San­ctus Bonifacius, Archi-Episcopus Moguntinus, pro Ecclesia Christi mortem passus ... In Devonia natus et educatus, Germaniam olim ad barbaras, paganasque gentes profectus fidem, quam ore evulgaret, sanguine suo confirmavit. At non cum sanguine effuso anima immortalis periit: vivit in coelo spiritus ipsius Patris: imo in terra . . . vivit in terra spi­ritus Sancti Bonifacii, in iis scilicet epistolis, quas Apostoli instar, in Germania pro Christo exulans, amicis suis in Anglia viventibus direxit. “ Quibus Anglicani viri verbis nos merito addimus, vivere spiritum S. Bonifacii etiam in fortissimis Germaniae Archi-Episcopis et Episcopis, qui heroes fidei, haeredesque virtutum S. Bonifacii se esse eo comprobant, quod ut cum S. Paulo loquar, „magnum certamen sustineant passionum pro fide, et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti; in altero autem socii taliter con­versantium effecti, postquam rapinam etiam bonorum suorum cum gaudio suscepissent.“ Strigonii, die 26-a Julii, 1874. DECRETUM Romana. ,,Celeberima sane in Ecclesia est Sancti Justini Martyris memoria. Hic vanae phi­losophorum ethnicorum sapientiae pertaesus, in Dominum Jesum Christum qui vera Sapi­entia est credidit; et primus post Apostolorum discipulos praeclarissi mi ingenii sui lucu­brationibus plurimum laboravit, ut judaeos et gentiles ad eamdem christ;anam fidem ample­ctendam induceret. Haereticos etiam insectatus est, teste Irenaeo, qui plurima testimonia ex ejus Scriptis deprompsit. Philosophos calumniatores, qui Principum et populi odium in Chri­stianos incendebant, non tantum Scriptis evulgatis, sed et disputationibus publice habitis, mendacii et ignorantiae convicit. Demum fidem, quam strenue propugnaverat, sanguine obsignans, martyrii coronam adeptus est. Merito igitur plures Emi et Rmi S. R. E. Cardi­nales,et plusquam tercenti Sacrorum Antistites qui ex toto orbe terrarum ad: Oecumenicum Vaticanum Concilium convenerant, supplicem Sanctissimo Domino Nostro PIO PAPAE IX porrexere libellum, quo postulabant ut inclitus Martyr Sanctus Justinus debito honore cum Officio et Missa in universa Ecclesia coleretur. Cum enim inter ceteros temporum nostrorum errores praecipuum teneat locum ration ali smus, qui omnem divinam respuens revelatio­nem, rationi tantum humanae standum esse affirmat, cuius viribus homines ad plenam veri et boni possessionem jugi profectu conduci possunt; ideo spem fovent Venerabiles isti Anti­stites, ut quemadmodum Beatus Justinus in terris degens pilosophorum sectas profligavit, et apud Principes mundi huius Ecclesiae causam fortiter egit, ita nunc caelesti gloria circumda­tus errorum tenebras discutiat, eamdemque Ecclesiam validissimo suo patrocinio Deo com­mendet, feliciusque tueatur. Sanctissimus Dominus Noster preces et postulationes benigne excipiens peculiari Sacrorum Rituum Congregationi negocium examinandum remisit. Haec peculiaris Congre­gatio omnibus rite perpensis rescribere censuit: Affirmative pro petentibus tan­tum sub ritu duplici minori. 1) Cfer Hebr. 10. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom