Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

36 siderare idcirco necessarium fuit, ut intellectus a pravis erroribus, qui hodie personant, fi­dei sanctae praesidio munitus, vias obedientiae asperas efficiat planas; affectus indomitus coram divina Majestate contremiscens voluntatem obediendi non vinciat, voluntas tandem, intellectus rationibus adjuta in omnibus, quae legis sunt, et semper et ubique prompte obe- diat. Sic firmatur homo in justitia, ut deflectere ab ea horreat, sic sumit animos, ut secun­dum voluntatem Dei ad perfectionem in virtute obedientiae procedat. Finem priori parti considerationis facturus appono magnificum eloquium S. Au­gustini, incomparabilis Ecclesiae Doctoris, quo nullus verius de Ecclesiae Catholicae in­fluxu in omnem vitam ac ideo etiam socialem ac politicam disseruit. En Apostrophen eius ad Ecclesiam totius vitae magistram: l) „Tu pueriliter pueros, fortiter juvenes, quiete se­nes, prout cuiusque non corporis tantum, s«d et animi aetas est, exerces ac doces. Tu femi­nas viris suis, non ad explendam libidinem, sed ad propagandam prolem, et ad rei fami­liaris societatem, casta et fideli obedientia subjicis. Tu viros conjugibus, non ad illudendum imbecilliorem sexum, sed sinceri amoris legibus praeficis. Tu parentibus filios libera qua­dam servitute subjungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu fratribus fratres re­ligionis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis nectis. Tu omnem generis propin- guitatem, et affinitatis necessitudinem, servatis naturae voluntatisque nexibus mutua chari- tate constringis. Tu dominis servos, non tam conditionis necessitate, quam officii delecta­tione doces adhaerere. Tu dominos servis, summi Dei, communis Domini consideratione placabiles, et ad consulendum, quam coercendum propensiores facis. Tu cives civi­bus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum recordatione, non socie­tate tantum, sed quadam etiam fraternitate conjungis. Doces reges prospicere populis; mo­nes populos se subdere regibus. Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus objurgatio, quibus supplicium, sedulo doces; ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, et omnibus charitas, et nulli debeatur injuria.“ „Soli Deo Salvatori nostro, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc et in omnia saecula saeculorum. Amen.“ a) Strigonii, Dominica I. Quadragesimae, in diem 22. Febr. incidente, 1874. 1) 1, 1. de morib. Eccl. Cath. — 2) Jud. 25. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Eppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom