Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

23 lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sextus Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura, et ad recte faciendum impellens et a delicto avocans: quae non tunc deniqua incipit lex esse, cum scripta est, sed tum cum orta est : orta autem est simul cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps, apta ad jubendum et ad vetandum, ratio est ipsa summi Jovis. Et alio loco :‘) „quod si populorum jussis, si principum decretis jura constituerentur ; jus esset latrocinari; jus adulterare, jus testamenta falsa supponere, si haec suffragiis aut scitis multitudinis probantur . . . Quid quod multa perniciose, mul­ta pestifere sciscuntur in populis, quae non magis legis nomen attingunt, quam si latro­nes aliqua consensu suo sanxerint ? . . . Ergo est lex justorum injustorumque distin­ctio ad illam antiquissimam, et rerum omnium principem expressa naturam, ad quam eges hominum diriguntur, quae supplicio improbos afficiunt, defendunt ac tuentur bonos. . . Sit igitur hoc a principio persvasum civibus, dominos esse rerum omnium ac mode­ratores Deos, eaque quae geruntur, eorum geri vi, ditione ac numine.“ — De hac porro lege alibi disserens idem Tullius ait :2) „Huic legi nec obrogari fas est, nec derogari ex hac aliquid licet, neque tota abrogari potest. Nec vero aut per senatum, aut per populum solvi hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator, aut interpres eius alter. Nec erit alia lex Romae, alia Athenis; alia nunc, alia posthac. Sed omnes gentes, et omni tempore, una lex et sempiterna et immutabilis continebit; unusque erit communis quasi magister et imperator omnium Deus. Ille legis huius inventor, disceptabor, lator. Cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernabitur. Hoc ipso luet maxi­mas poenas, etiamsi caetera supplicia, quae putantur, effugerit.“ Hactenus Cicero, cuius haec ipsa dicta legens ac expendens Lactantius, hominis sapientia raptus exclamat ::i) „Quis, sacramentum Dei sciens, tam significauter enarrare legem Dei possit, quam homo longe a veritatis notitia remotus expressit.“ Quod autem Jesus Christus Salvator mundi, sit etiam Rex nemo, qui Christianus est, inficias ire potest. Regiae namque Christi dignitati Sacrae Scripturae apertissime suffra­gantur. Jam in Vaticiniis Prophetarum futurus Messias velut Rex sistitur, irnmo Rex ap­pellatur. „Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.“ Item: „Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos ter­rae“ canit Vates Regius. 4) Et iterum: „Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis“. 5) „Exulta satis filia Sion, jubila filia Jerusalem, ecce Rex tuus veniet tibi Justus et Salvator,“ praedixit Zacharias. 6) „Eccedies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo David germen justum, et regnabit Rex, et sapiens erit* praedicavit de Messia Jeremias. 7) Angelus etiam eius incarnationem annuncians Virgini Matri, Regem declarat: „Regnabit inquit, *) in domo Jacob in aeternum, et regni eius non erit finis.“ Eum, vix natum, jam velut Regem annunciant Magi, ab Herode Rege quaerentes: „ubi est, qui natus est Rex Judaeorum ?“ 9) Regem se ipse quoque professus est, tam cum dixit: „Omnia mihi tradita sunt a Patre meo,“ 10) et iterum: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra“,1 quam cum Regis nomen aperte sibi vindicavit. Ubi namque de extremo judicio agit, ac de 1) lb. lib. 1. c. 15. — 2) Libr. 3. de Republ. — 3) Divin. last. 6, 8. — 4) Ps. 2, 6. 8. — 5) Ps. 71, 1. — 6) Zaeh. 9, 9. — 7) Jer. 23, 5. — 8) Luc. 1, 32- 33. — 9) Matth. 2, 2. — 10) lb. 11, 27. — 11) lb. 28, 18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom