Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

21 ciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius.“1) „Descendi de coelo, ait porro,2) non ut faciam voluntatem meain, sed voluntatem eius, qui misit me,“ ,,sicut dedit mihi Pater mandatum, sic facio,“3) et „ego quae placita sunt ei (Patri) facio semper.“4) Ipsam atrocissimam mortem, qua nos redemit, oppetiit ex obedientia erga mandatum Patris coelestis, dicit enim5) : „Propterea me diligit Pater ; quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam : et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo.“ Quod primus homo per inobedientiam per­didit, hoc Christus per obedientiam restituit, dicente S. Paulo") : „Sicut per inobedi­entiam unius hominis peccatores constituti sunt multi : ita per unius obedientiam justi constituentur multi.“ Omnis itaque culpa ablata, omnis salus hominibus oblata est per obedien­tiam Christi Salvatoris ; omnis salus per obedientiam uniuscuiusque obtinetur, quia Deus salutem offert cum tali conditione, quam sanctitati suae, naturae humanae, et fini ultimo, hominibus praefixo, congruentem esse novit. Humiliter obediens donis coelestibus collatis exaltatur, ad ordinem natura sublimiorem elevatur, efficitur, ut S. Petrus Ap. loquitur7) „divinae naturae consors;“ dum e contrario refractarius, renitens, resistens e dignitate etiam conditionis naturalis excidit. Homo igitur aut finem, quem Deus prae­fixit, et tali modo, quem Deus stabilivit, assequetur, aut vero ad extremam sua culpa delatretur miseriam. Etenim Deus non tantum bonus et misericors est, sed justus etiam vindex malorum, et remunerator bonorum, qui non irridetur, qui impune nun­quam contemnitur. Haec altissima fidei veritas, quam in Catechismo inter prima ele­menta fidei explicamus, et cuius explicita notitia ad salutem irremissibiliter est neces­saria, exhibet nobis tam Dei supremum dominium, quam nostrum subjectionis et obedi- entiae erga mandata Dei indispensabile officium. Suprema virtus, quam Spiritus Sanctus in cordibus diffundit, caritas est, quia nos cum Deo nostro ultimo fine perfectissime unit, faciendo, ut Deum posside­amus, quemadmodum homo viator potest, et Deus totum hominem possideat. Hanc caritatem obedientes dumtaxat habent, quemadmodum Salvator dixit :8) „Qui habet man­data mea, et servat illa, ille est, qui diligit me,“ et iterum:!)) „Si praecepta mea ser­vaveritis, manebitis in dilectione mea.“ Et S. Joannes Evangelista, Apostolus caritatis, fidelis praeco veritatis aperte edicit scribens :10) „Haec est caritas Dei, ut mandata eius custodiamus,“ et iterum :1') „Qui servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei per­fecta est, et in hoc scimus, quoniam in ipso sumus.“ Haec caritas est finis praecepti12) „plenitudo legis“13) „vinculum perfectionis“14) ac ideo „Magister bonus sic commendavit dilectionem, quasi sola praecipienda esset.“15) Ideo autem praecipitur, ut nos ad finem ducat, et ad obtinendum finem aptos efficiat; aptus ad finem suum, perfectus dicitur „finis disciplinae nostrae perfectio est,“,li) „Chri­stianum dum dico, perfectum dico.“17) In Paradiso Protoparentibus nostris sola Ma­1) Joan. 4, 34. — 2) ib. 6, 38. — 3) ib. 14, 31. — 4) ib. 8, 29. — 5) Joan. 10. 17. 18. — 6) Rom. 5, 19. — 7) cf. 2. Petr. 1. — 8) Joan. 14, 21. — 9) ib. 15, 10. — 10) 1. ep. 5, 3. — 11) ib. 2, 5. — 12) 1. Tim. 1, 5. — 13) Rom. 13, 10. — 14) Coloss. 3, 14. — 15) S. August. Tract. 87. in Ev. Joan. n. 1. — IQ) S. Ambros, de inter. Dav. c. 7. — 17) idem Expos, in ps. 118. serm 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom