Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
19 eius omnibus dominabitur.“1) „Mundi unus est rector, qui universa, quaecunque sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat“ inquit S. Cyprianus.2) Utquid necesse fuit primo homini, qui donis naturalibus, et natura alti oribus tam abundanter fuit ornatus, in paradiso legem dare ? Necesse fuit legem dare, quia necessarium fuit conditionem subjectionis homini etiam sancto, innocenti patefacere, et ut homo eam opere obedientiae declararet, sortis suae Dominum Deum Auctorem agnosceret, adoraret, profiteretur. „Certe non potuit Deus, inquit S. Ambrosius,3) perfectius demonstrare, quantum sit bonum obedientia, nisi cum prohibuit ab ea re, quae non erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam, sola ibi inobedientia obtinet poenam.“ Si primo homini justo et sancto, quem peccati fomes non ussit, quem rebellis affectus non turbavit, lex etiam positiva data est, quanto magis opus erat, ut peccato secundum corpus et animam deterior factus homo regatur, gubernetur, in conditione subjectionis perseveranter teneatur. Celsa enim destinatio, ad quam homo justus a Deo vocatus est, e misericordia Dei peccatori quoque mansit assequenda. Conditi, et in sanctitate ac justitia originaria constituti hominis vita debuit •esse obedientia, numquid ad imaginem primae felicis conditionis reparandus homo aliter inveniet vitam, quam si se ad manus sapientissimi et sanctissimi Dei consignaverit ? Justum justitia regit, peccatorem non debebit misericordia ad assequendam, quam amisit, justitiam ducere ? Homo aberravit, reduci debet, poteritne reduci, si se duci detrectaverit ? Quorsum ceciderit, ipse homo novit, sed quorsum, quomodo, quibus viribus elevandus sit, solus Deus novit, qui dum irascitur, misericordiae recordatur.4) Perfectae consignationis ad manus Dei atfectu exclamavit Psaltes: „Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.“5) Hoc intendit Moyses, dum in solemni gravium circumstantiarum conditione ad populum haec direxit verba:1’) „Ego propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem. Benedictionem, si obediveritis mandatis Dei vestri, maledictionem, si non audiveritis.“ Consiliis misericordiae divinae congruenter dixit pius quidam orans: „fac mecum, sicut vis, nam scio, quod amator sis.“ Notum etiam est celebre S. Augustini dictum : „jube Domine, quod vis, et da, quod jubes.“ Profecto ingruens per peccatum corruptio necessitatem legis, et nostrae erga Deum subjectionis multum auxit, quia solus Deus potuit naturam hominis, peccato corruptam, reparare, solus delere culpam, remittere poenam, pondus rebellantis affectus pondere gratiae suae vincere; prout enim S. Augustinus ait:7) „Vendere se (homines) potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum.“ An enim Deus homini finem natura altiorem praefixerit, homo per se ipsum nosse non potuit. Sed edoctus etiam de celsis circa se Dei consiliis, modum, quo fine hoc potiretur, ex se ignoravit. Quemadmodum igitur solus Deus tam sublimem homini finem praestituere potuit : ita solus Deus hominem necessariis ad illum finem mediis instruere, adducereque potuit. Pari modo, utrum Deus hominem lapsum rursum erige1) Psal. 102, 19. — 2) de idol. vanit. — 3) Sup. psalm. — 4) cf. Habae. 3, 2. — 5) psal. 118, 104. — 6) Dent. 11, 26. — 7) enarr. in Ps. 95.