Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

17 IV. Sacris bis Quadragesimae, id vero est, Poenitentiae diebus, quando non tan­tum inobedientiae humanae, quae in Paradiso coepit, factam in Ara Crucis expiatio­nem devotis mentibus recolimus, sed etiam, si tamen saluberrimis S. Matris Ecclesiae intentionibus conformiter agere velimus, propriarum inobedientiarum maculas jejunii austeritate, et fertiliori bonorum operum copia detergere adnitimur, ac proinde quando vias mandatorum Dei, fideliori, quam adusque praestitimus, alacritate et ingredi et am­bulare volumus, congruum esse arbitror, ut Vos VV. FF. et FF. ad considerandam Obe- dientiae virtutem invitem, immo ut illam una Vobiscum ipse quoque considerem, ani­mo reputans illa Psaltis Regii:') ,,uisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte per­iissem in humilitate mea,“ sed motus imprimis exemplo Christi Domini, „qui cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam, et consummatus, factus est omni­bus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae,“2) ad quod imitandum exemplum unum­quemque nostrum his gravissimis verbis excitat Doctor Gentium3): „Hoc enim, inquit, sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, —----------qui humiliavit semetipsum factus ob ediens usque ad mortem, mortem autem Crucis: propter quod-et Deus exaltavit il­lum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,“ et addit S. Paulus:4) „Ita­que, charissimi mei, (sicut semper obedistis) non ut in praesentia mei tantum, sed mul­to magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini.“ Di­cit ergo S. Paulus: is debet in Vobis esse sensus et affectus humilitatis, caritatis et obedientiae, qui fuit in Christo Jesu. Christiani estis, Christi discipuli et sectatores estis: Christum itaque etiam in obedientiae virtute imitemini, quicunque, quantique si­tis. Non nescio vel ipsum vocabulum Obedientiae nostro imprimis tempore exosum es­se, exosum etiam fieri magistrum, qui virtutem illam svadét, obligationemque illam se­ctandi demonstrat. Sed occurrit SalvianusMassiliensis, explicans causam, ob quam vir­tutes, officiaque hominum palatui arridere non soleant, nec reticens, hoc non obstante de iis loquendum, praecipiendumque esse. „Totum, inquit ille,5) durum est, quidquid im­peratur invitis. Pene omnis sermo divinus habet aemulos suos. Quot genera praece­ptorum sunt, tot adversariorum. Si largitatem esse in hominibus jubet Dominus, avarus irascitur; si parsimoniam exigit, prodigus execratur: sermones sacros improbi hostes suos esse ducunt: horrent raptores, quidquid de justitia scribitur: horrent superbi, quid­quid de humilitate mandatur: adversantur impudici, tibi castitas imperatur. Aut nihil er­go dicendum est; aut quidquid dictum fuerit, cuique supradictorum hominum displice­bit. Mavult quilibet improbus execrari legem, quam emendare mentem; mavult praece­Nr. 1384 De Obedienti­ae Virtute. 1) Ps. 118, 92. - 2) Hebr. 5, 8. 9. — 3) Phil. 2, 5. 8. 9. — 4) Ib. y. 12. — 5) Adv. Avarit. lib. 4. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom