Circulares litterae dioecesanae anno 1874 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XXIV.
114 Novis, quae exstruuntur domibus fidelium benedictionem, si hanc illi expetant, impertitur per suos Ministros Ecclesia, quemadmodum liquet e Rituali tam Romano, quam Archi-Dioecesano. Mos autem benedicendi novam domum juxta alios originem suam trahit a Veteri Testamento, ubi Deus religioso ritu voluit novas populi sui domos esse benedictas. „Quis est homo, qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam?“ dicitur in Deuteronomio; ') juxta alios mos hic repetendus est ab ipso Domino, praecipiente suis discipulis: 2) „in quamcunque, inquit, domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui,“ cum pacem precari, Christi nomen super quemcumque hominem vel hominis domicilium invocare, et benedicere, pro re eadem esse accipiendum, nemo sit in saeifis litteris et Patrum schola vel mediocriter eruditus, qui non fateatur, ut observat, eruditissimus Ca- talanus. a) Quodsi autem novae, quas fideles incolunt, domus benedicendae sint, quanto magis benedictionem impertiendam existimabimus scholae aedificiis, quorum ea est destinatio, ut in illis proles fidelium in bonos Christianos, et hoc ipso bonos etiam Patriae cives educentur et formentur. Quo igitur sublimior et gravior est scholae aedificiorum destinatio, et quo certius est, illam nonnisi cum Dei adjutorio obtineri posse, eo magis decet, imo oportet, ut idmodi aedificia benedictione inaugurentur, cuius simul benedictionis ritu fideles instruuntur et aedificantur. Dominica ultima post Pentecosten, in diem 22-am Novembris incidente, novam scholam in parochia Bajnaensi ad Strigonium erectam et instructam ipse benedixi ritu, quem hisce ea cum observatione subnecto, quod in occursuris casibus normae instar deservire possit. Strigonii, die 2-a Decembris, 1874. XXIV. RITUS benedicendi scholam neo-erectam. Officians (et qui adsunt Sacerdotes ministri paramentis coloris albi induti) hora statuta, et prolibus populoque parochiano indicanda, in Ecclesia ad aram majorem intonat hymnum : Veni Sancte Spriritus, (quem Chorus prosequitur.) Hymno finito cantatur: Kyrie eleison, jfc. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos inducas in tentationem. Jb. Sed libera nos a malo. Domine exaudi orationem meam, jb. Et clamor meus ad Te veniat. Dominus vobiscum. jb. Et cum Spiritu tuo. 1) 20, 5. — 2) Luc. 10, 15. — 3) Eituale Romanum Tom. II. cap. 7. Nr. 5589. Ritu3 benedicendi novam scholam.