Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVIII.
85 festis diebus in suis parochiis fidei rudimenta, et obedientiam erga Deum et parentes, pueros, ceterosque, hoc adjutorio indigentes doceant? — Cum igitur intellexissem, quosdam Curatos, qui tempore messis sacrum sermonem negligunt, qui item dispensatos se a praedicando existimant diebus dominicis et festis, quibus in alia aliqua Ecclesia sic dicta encaenia celebrantur, quasi populus parochianus per haec amitteret jus verbum Dei audiendi in propria Ecclesia, cum inquam intellexissem, quosdam Curatos praeter consuetudinem, quae autem praecepto divino derogare nequit, et quam Innocentius XIII. hac de causa pravam appellat, etiam ad Visitationum Canonicarum praescripta provocare, acta plurima excussi, sed in iis alicuius hac in obligatione dispensationis nec volam nec vestigium reperi, imo ex iisdem actis comperi, concernentes Curatos respondisse, sacrum sermonem haberi quovis die dominico et festo, vel haberi statis diebus, quod ad idem recidit, cum stati a Concilio Tridentino dies sint saltem omnes dominici ac festi dies. Et profecto cum fides totius vitae Christianae initium et fundamentum sit, neque sine ea, teste Apostolo, ‘) placere quisquam Deo, et ad consortium filiorum eius pervenire possit; totius muneris pastoralis primum et quasi fundamentale officium est, fidem catholicam christiano populo tradere, praedicare, explicare. Sane Apostolus instruens Timotheum, animarum pastorem, de obligationibus sui officii, primo loco ponit praedicationem verbi, dicens: 2) „exemplum esto fidelium in verbo“; quo indicavit, primam obligationem pastoris esse, verbum Dei, verbum instructionis, et verbum salutis sedulo administrare, quod fit per salutaria monita praedicationis. Si non esset una ex primariis obligationibus pastoralis officii verbo praedicationis pascere gregem suum, non iterato eamdem inculcasset, imo cum tanta acrimonia adjurasset Apostolus eumdem Timotheum, scribens: 3) „Testificor coram Deo et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.“ Cuius loci sensus est: „Adjuro te, o Timothee, coram Deo, et per Deum et per Jesum Christum, quos testes invoco, et vindices huius obtestationis, ut instanter Evangelium praedices, opportune et importune monita salutis inculces, cogitans huius praedicationis factae vel neglectae exactam in die judicii Christo judici reddendam a te rationem. Apostolus autem hic, ut ex contextu liquet, jam morti vicinus quasi ultimis verbis suum discipulum alloquitur, et ultima ei monita impertitur, et quasi testamentum condit; in quo ante omnia commendat ei tamquam pastori munus praedicandi, quasi hoc sit primum et maximum pastoris officium, ad quod praecepto divino teneatur.“ Hunc S. Pauli locum commentaus Theophilactus exclamat: 4) „terrore concutiamur, qui non praedicamus.“ S. Augustinus vero: „Quis ait, 5) haec audiens, si Deo fideliter servit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia languescat? Quis sub tanta testificatione segnis esse audeat?“ Unde Paulus sibi timebat, si ab opere praedicandi cessaret. „Vae mihi, si non evangeli- zavero.“ ß) Atque hoc spiritu animatos fuisse omnes Apostolos facto probaverunt, et dicto. Facto quidem, scriptum est enim de ipsis: 7) „illi autem profecti praedicaverunt 1 1) Hebr. 11, 6. — 2) I.Ep. 4, 12. —3) II. ep. 4, 1. 2.— 4) Theoph. Opera. Tom. 3. edit. Migne. 1864. — 5) 1. 1. contra Crescon. c, 6. — 6) 1. Cor. 9, 16. — 7) Mare. 16, 20.