Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVI.

78 os non commemoremus, S. Agobardus, Eppus Lugdunensis. 1) Quaeritur itaque, quid circa domestica seu strict? privata Oratoria decrevit S. Concilium Tridentinum ? Quosuper audi­endus est doctor et testis omni exceptione major Benedictus XIV., qui hoc iti objecto ex professo, ut aiuut, abs se pertractato, ita scribit : 2) „Postremum autem, quod dicimus illud est. Quum post varios sermones in S. Concilio Tridentino hac de re habitos .... in sess. 2 2. in Decreto de observandis et evitandis in celebratione Missae se­* quenti modo statutum et ordinatum fuit: Neve patiantur — de Episcopis sermo est, privatis in domibus, atque omnino extra Ecclesiam, et ad divinum tantum cultum dedicata Oratoria, ab iisdem Ordinariis designanda et visitanda, Sanctum hoc Sacrificium a Saecularibus, aut Regulari­bus quibuscumque peragi, —cum adjecta derogatione cuilibet privilegio, exem­ptioni et consuetudini — non obstantibus privilegiis, exemptionibus, appel­lationibus et consuetudinibus quibuscumque; ex eo factum esse, ut non amplius Episcopis facultas sit concedendi usum Oratoriorum in domibus laicorum, causa in iisdem Missam celebrandi; ctnn licentia, quae ab ipsis daretur, celebrandi Missam in Ora­toriis privatis neutiquam stare possit cum praecepto, a Concilio eisdem imposito, ne id per­mittere debeant; ac proinde praedictum jus ad Sanctam Sedem devolutum fuisse; quo •* niara circumstantiae temporum, et Oratoriorum privatorum in laico­rum domibus, dilatatio minime permittebant, ut eadem prorsus abo­lerentur. Atque huiusmodi semper fuit Conciliaris textus intelligentia, quam tradidit Congregatio Concilii, privativa eiusdem interpres.“ Hucusque Summus Pontifex, ex quo discimus cum verum sensum praecitati Decreti Conciliaris, tum etiam, quod Patres Conci­lii de abolendis penitus Oratoriis privabs cogitaverint, nec nisi circumstantiis temporum moti eadem non simpliciter prohibuerint, sed usum dumtaxat eorum restrinxerint auferen­do Episcopis facultatem concedendi Oratoria privata, causa Missam in iis celebrandi, hanc- que facultatem Sanctae Sedi reservando. Quod Benedictus XLV. Constitutione sua „Ma­gno“ edixit, hoc prius jam alii Summi Ponifiees declarandum jusserunt, vel directe etiam declaraverunt, nimirum Paulus V., cuius jussu S. Congregatio Concilii sub 25. Oct. 1615. edidit encyclicas litteras de vera intelligentia et stricta observantia superius laudati De­creti Tridentini; Clemens XI. 3) Innocentius XIII. 4) Benedictus XIII.5). Cum autem in obversum tantarum tamque clararum Constitutionum Apostolicarum adhuc hinc inde ea vi­guerit, etiaui in praxim deducta, opinio, quasi Episcopi licentiam, de qua sermo est, sal­tem ad tempus impertiri possent, S. Congregatio Concilii praedictam opinionem, eiusque conformem consuetudinem rejiciendam constanter censuit ac declaravit. Sane eadem S. Congregatio 23. Januarii 1847. Monasteriensi Episcopo, Summo Pontifice approbante, rescripsit: „Non licere ulli Episcopo huiusmodi licentias, quocunque sub obtentu conce­dere, ne pro actu quidem transeunte; hanc facultatem esse soli Romano Pontifici reser­vatam, eidemque Episcopo litteras a S. Congregatione, a Paulo V. approbatas, expediri : et quoad facultates hucusque alias, quam a Romano Ponifice concessas, consulendum Sanctissimo pro earumdem sanatione.“ Quae cum ita sint, sicut Ordinarius jus, quod sibi 1 1) ad Bernard. Eppum de privileg. et jure Sacerdotii. — 2) Cit. Const. „Magno.“ §.11. — 3) Const. „Quoniam Sancta,, ddto 15. Decembr. 170S. — 4) Constit. „Apostoliéi Ministerii“ ddto 13. Maii, 1723 — 5) Encyc. „In supremo1' ddto 23. Sept. 1724.

Next

/
Oldalképek
Tartalom