Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVI.
75 XVI. Haud infrequenter accidit, ut Ordinariatui molestiae facessantur, immo etiam invidia creetur ab iis ipsis fidelibus, qui bonae secus voluntatis sunt, quodve sint, luculenter comprobant exstruendo vel adaptando suis in aedibus Oratorium non eo solo fine, quo tale erigere et habere omnibus ac singulis sine discrimine fidelibus licet, nimirum ut ibidem vel soli, vel sua cum familia collecti orarent, sed eo etiam scopo, ut in illo Missae sacrificium quoque celebretur; qui jam saepe moleste feruut, si ipsis vel directe, vel medio parochi declaretur , Episcopos facultate indulgendi, ut ia eiusmodi Oratorio Missa offeratur, carere, hancque facultatem soli competere Summo Pontifici. Ne proinde ignoretur, quid sit hodie juris circa Oratoria, utve in occursuris casibus DD. Curati et consulere concernentibus sciant, et possint se contra importunas preces atque praetensiones munire, operae pretium duxi, vigentem hodie in Ecclesia de Oratoriis disciplinam per summos saltem apioes prosequi ac proponere; qua de re plures Auctores prolixe disseruerunt, nullus vero fusius , quam Joannes Gatticus, Canonicus regül. Lateranensis in Opere de Oratoriis domesticis et usu altaris portatilis inscripto, et doctissimo Benedicto XIV. dedicato , quod in folio impressum est Romae a. 1746. Gattici vestigia plures auctores secuti sunt, quos inter commemorandus venit Adolphus Car. M. Van Gameren , Presbyter Mechliniensis ADioecesis, qui de O- ratoriis publicis et privatis a. 1861. docte disseruit, fructumque laborum suorum typis Lo- vaniensibus publici juris fecit. Nemo autem majori sive claritate, sive auctoritate de hoc disciplinae ecclesiasticae capite scripsit, quam mox laudatus Papa Benedictus XIV. cum in Opere, quod de sacrosancto Missae sacrificio exaravit, tum in Epistola encyclica „Magno“ ad Episcopos Poloniae de tollendis abusibus ab Oratoriis privatis, quae sunt in domibus laicorum, ddto 2. Junii 1751. directa, ut adeo hoc disciplinae caput plena in luce collocatum sit imprimis, si etiam attendantur S. Congregationis Concilii decreta, de eadem re vario tempore edita ac publicata. Oratoria alia sunt publica, alia privata. Oratorium, ut dici possit publicum, requiritur, quod canonica, scilicet ecclesiastica auctoritate intercedente fuerit erectum, et quod liberum ingressum et egressum per viani publicani habeat. ‘) „Erit igitur, ait Gatticus *), publicum Oratorium, quöd publico sive omnium usui patebit; et e contra privatum , quod aliquorum tantummodo usui parabitur. Porro quia nunquam aliquod aedificium publicae commoditati patere poterit, nisi janua illius in publico loco, idest, in via publica patuerit, iccirco nisi aditus in Oratorium immediate correspondeat publicae viae, publicum nunquam erit.“ „Ubi ergo, continuat idem Auctor, 3) per domus atrium, per praedium, aream , campumque alicuius dominio addictum, necesse fuerit transire ad subeundum Oratorium, vera publici aedificii destrueretur natura, nisi vel saltem immemorabili consuetudine transitus ille pro publico haberetur, nec ulla superesset facultas in domino praedii domusque, qua ingressum impedire possit ........aut nisi dominus atrii solique publico in strumento renunciaverit suae jurisdictioni.“ Verissime haec asseri, testis est rerum harum 1 1) V. Thes. resol. t. 84. — Í) Op. cit. cap. 3. n. 2. — 3) Op. cit. cap. 3. n. 5. Nr. 2402. De Oratoriia in genere, et de privatis ia specie notanda ac observanda.