Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XV.
74 Nr. 2352. Collecta et preces pro aeris serenitate impetranda praescribuntur. Nr. 2438. Pro vacante parochia Csiiz- ensi concursus indicitur. ducta, quae antea desiderabatur, S. Sedis Apostolicae approbatione. Reliquas eius laudes, quas cumulate meruit, enarrent Eeclesiae, quae illo gloriabantur Praesule. Nos tanti viri memoriam pie recolamus, inprimis stantes ad Aram Omnipotentis, ut Sanctorum consortio deputatus plenam pacis gratiam conäequatur, regnumque coeleste sine fine possideat. Datum Strigonii, die 7-a Junii, 1873. Quamvis Pater coelestis prius, quam rogemus Eum, sciat, quibus mediis ad sustentandam vitam indigeamus;1) dona tamen sua rogatus, et sic, uti par est, rogantibus dare paratus est,'4) quae tanto obtinemus abundantius, quanto credimus fidelius, speramus firmius, desideramus ardentius. Siquidem autem effusi imbres affulgentem nobis copiosae messis spem intercipere videantur: necesse est, ut nostram agnoscentes indigentiam et indignitatem, assiduis precibus deprecemur divitem in misericordia Deum, qui juxta regium Psalmistam 3) „aperit manum suam, et implet omne animal ben edictione... avertit faciem, et omnia turbantur“ . . . „ut non secundum peccata nostra faciat nobis, hilaritatem vultus sui clementer ostendens plenitudiuem messis custodiat nobis.“4) Itaque ad obtinendam a Deo serenitatem ac aeris congruam temperiem terrae frugibus summe necessariam praesentibus dispono, ut tam in Missis solemnibus, quam privatis, dum per rubricas licet, sumatur collecta „ad postulandam serenitatem“, ut porro cum fideli populo, de hac intentione praevie praemonito, post Missam parochialem et Litanias recitetur ter Oratio Dominica et salutatio Angelica, ut denique hae preces persolvantur eousque, donec Domino Deo nos, ad se clamantes, exaudire non placuerit, eo suapte intellecto, quocl interim collectae alias praescriptae in Missa omitti possint. Strigonii, die 7-a Junii, 1873. Per translationem Ladislai Bartal ad beneficium parochiale Egyházgelle vacans reddita est parochia Csúzensis, pro qua praesentibus concursum publico, usque diem 10-am mensis Julii a. h. duraturum. Strigonii, die 12-a Junii, 1873. 1) Cf. Matth. 6, 32. — 2) Ci. Luc. 11. — 3) Cf. Ps. 144. et 103. - 4) Jer. 5, 2. Joannes m. p. Archi-Eppus.