Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XI.
60 Nr. 1743. sehol. Statio docentis una canto, ris in Egegh vacat. originem ita conservationem a benevolis Catholicorum in Gallia oblatis repetebant. Putabatur enim, atque etiam scribebatur, Galliam, ad peram usque exutam, nihil posthac saltem longiori annorum intercapedine pro sustentandis Missionibus tribuere posse. Sed vero aliter prorsus res evenit. Vix enim a dictis stragibus duo effluxerunt anni, et Catholici Galli, pro Missionibus, piisque Missionariorum institutis iterum ultra duos milliones libellarum sive francorum contulerunt, quin fuerint immemores angustiarum Sanctissimi Domini Nostri Papae, cui, omnibus vitae sustentandae, Ecclesiaeque universalis gubernandae mediis privato, amplis eleemosynis suis subvenire ne momento quidem intermiserunt. Gallorum Catholicorum ardens pietas et largissima liberalitas ad remotissimas etiam cogniti orbis paries protenditur, nos saltem in proxima vicinia existentes fratres et domesticos fidei miseria opprimi, quantum in nobis est, nor. patiamur. Horum in Moldavia, Valachia et in vicino Imperio Turcico existentium indigentiis religiosis subvenire cupit, estque destinata Societas S. Ladislai. Non multum ab uno commembro postulatur ac petitur, sed parva oblata in magnam excrescunt summam, si multi, utinam plurimi sint offerentes. Horum igitur numerus augendus est. Quod ut fiat, proponendi sunt fidelibus salutares Societatis S, Ladislai fines, imprimis juvandi Catholicos illos, qui per multa saecula atrocissimis persecutionibus vexati, ad incitas redacti, templis suis spoliati, in fide tamen catholica admirabili constantia perstiterunt, malueruntque contumeliam, rerumque suarum jacturam pati, quam turpi apostasiae crimine honoribus augeri atque ditescere. Reliquum est, ut nos ipsi induti viscera misericordiae, et Christianae caritatis igne ardentes, sicut decet illius Dei ministros, qui caritas est, juxta monitum S. Pauli: „nolimus deficere benefacientes“ *); et iterum: „beneficentiae et communionis nolimus oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus“, 2) scientes, quod, sicut S. Gregor. Naz. observat3): „nihil tam divinum homo habeat, quam benignitatem et beneficentiam.“ Non deerunt inter fideles, qui exemplo nostro excitati seminabunt nobiscum in benedictione, et metent quoque de benedictione; fertilis enim ager Dei manus est, quidquid in eam reposuerimus, fructum reddet centuplum. Strigonii, die 23-a Aprilis, 1873. Pro hac statione concursus in 26-am m. Maji a. h. hisce defigitur. Emolumenta qua cantoris sunt: 10 jug. 692 Q or g. terrae arabilis perfideles .cultivandae; 3 jug. pratum; 255 Q org. canabetum; 2 jug. 143 Q org. pascuum, et infra vineas 153 Q org.; titulo lecticalis 48’A metr. pos. tritici puri; a dominio 10 org. ligni focalis, quo etiam scholam providendam habet, et 9 fi. 57 xr.; a Communitate 4 urnae vini; titulo stolae incirca 40 fi., pro hostiatione a Communitate 1 m. pos. tritici et e cassa Ecclesiae 2 fi. — Qua docentis: a singula prole scholari 1 fi. et pro calefactione scholae 50 xr. sunt vero 50-60 scholares. Habitatio constat 2 cubilibus, culina, camera et stabulo. Adest hortus postdomalis 429 □ org. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Egeghensi inscribendi exhibeantur ARD. Ladislao Lukáts, VADiacono, Parocho in Pecsenicz. Strigonii, die 23-a Aprilis, 1873. 1) 2. Thes. 3, 13. — 2) Hebr. 13, 16. — 3) Orat. t. 1.