Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VIII.
54 Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tuae dilectionis instituis. Per Dominum. Strigonii, die 12-a Martii, 1873. Nr. 1242. Liber de rationibus festorum SSmi Cordis Jesu et purissimi Cordis Mariae commendatur, quodve etiam erga absolvendas Missas acquiri possit, significatur. Nr. 1181. sehol. Statio subdocentis in Buda- eörs vacat. Nr. 1182. sehol. Statio subdocentis in Jenő concursui exponitur. Cl. Nicolaus Nilles, S. J. SS. Theologiae Doctor et SS. Canonum in c. r. Universitate Oenipontana professsor p. o. scripsit et typis vulgavit librum ,,de rationibus festorum Sacratissimi Cordis Jesu et purissimi Cordis Mariae“ in quo nihil eorum desideratur, quae ad illustrandum, fovendum et augendum cultum SS. Cordis Jesu, et purissimi Cordis Deiparae Virginis faciunt; quaeve de origine, vicissitudinibus, significatione, momento praedictorum festorum, ex actis fidedignis erui poterant; et in quo denique cum varia pietatis exercitia ad cultum SS. Cordis Jesu pertinentia occurrunt, tum auctores etiam praecipui recensentur, qui de eodem cultu scripserunt. Operis hujus inde ab a. 1867. quo illud primam lucem aspexit, tertia nunc editio prodiit non jam in unico tomo, sed in duobus, unde oppido liquet, quanta illud incrementa coeperit ex solertia eruditissimi simul ac piissimi auctoris, qui materiam hanc prorsus exhausisse dicendus est. Praeclarum hoc opus illi etiam DD. Sacerdotes proprium sibi reddere possunt, qui obligationem in se suscipiunt, ad intentionem, ab Auctore indicandam, quinque missas persolvendi. Qui proinde e Ven. Clero hanc subire obligationem parati sunt, suam eatenus mentem Officio meo ADioecesano ocy- us declarent, hac dein via de intentione, ad quam offerenda erunt Missae sacrificia edocendi, ambosque operis tomos recepturi. Strigonii, die 12-a Martii, 1873. Pro hac labii germanici statione concursus in 30-am Martii a. h. defigitur. Emolumenta sunt: libera habitatio et 300 fini a Communitate. Praeter linguam germanicam et hungaricam requiritur peritia musicae vel pulsus organi. Libelli supplices Senatui sehol. cath.Budaeörseni inscribendi exhibeantur Rssimo D. Josepho Ráth, Abbati, VADiacono, Parocho ad Assumtam Budensi. Srigonii, die 8-a Martii, 1873. Pro hac. statione concursus in 30-am Martii a. c. defigitur. Emolumenta sunt: libera habitatio; 200 fi. a Communitate; 10 metr. pos. tritici puri a dominio et 4 org. ligni duri pro calefactione habitaculi et scholae. Praeter linguam germanicam et hungaricam requiritur peritia musicae vel pulsus organi. Libelli supplices Senatui sehol. catb. Jenöensi inscribendi exhibeantur Rssimo D. Josepho Ráth, Abbati, VADiacono, Parocho ad Assumtam Budensi. Strigonii, die 8-a Martii 18 73. Joannes m. p, Archi-Episcopus.