Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VII.
46 dem parocliialis Ecclesiae districtu erigendi facultatem tribuimus, et impertimur. Volumus autem, ut Via Crucis , seu Calvarii huiusmodi in iis Civitatibus, Oppidis et Locis, ubi ab ipsis Fratribus Ordinis praefati in suis respective Ecclesiis, sive alibi jam erecta repe- rireiur, de novo minime erigatur, nisi ubi, licet alia in Civitate, Oppido et Loco quolibet Via Crucis et Calvarii huiusmodi erecta fuerit, ea tamen vel itineris longitudo, vel viae asperitas, ut Cbristifideles non sine gravissimo incommodo, aut nullo pacto illuc ad eandem Viam Crucis, seu Calvarii peragendam accedere valeant. Quo casu Locorum Ordinarii, quorum arbitrio, ac prudentiae praemissa omnia ordinanda ac praescribenda relinquimus, ordinent, ac praescribant.“ Privilegium erigendi Viam Crucis, vel interveniendi in eius erectione, quo soli gaudebant Frates Minores Observantes, Recollecti, Reformati, tardius consecuti etiam sunt Capucini in aliquibus Regnis, nominatim in Helvetia a. 1788. vigore Apostolicae concessionis, qua super decretum expedivit Minister Generalis Ordinis Minorum Observantium die 17. Januarii praedicti anni; porro in Bavaria erga preces Maximiliani-Josephi Bavariae Ducis ac Electoris ope Brevis, a Benedicto XIV. die 26. Martii 1746. exarati, qui Summus Pontifex idem privilegium 5. Julii 1751. contulit Capucinis in Hispania. Quia vero in pluribus oris claustra Fratrum Minorum Observantium non existunt, quippe quia per revolutiones deleta ac sublata sunt, ne fidelis populus fructibus Viae Crucis in huiusmodi etiam Regnis privetur, solet S. Sedes tam Ordinariis, quam etiam Presbyteris tantum, eatenus supplicantibus, facultatem impertiri Viam Crucis erigendi. Formula concessionis sic ple- rumque sonat: „SSmus D, oratori benigne concessit facultatem erigendi quatuordecim Stationes Viae Crucis (in tot Ecclesiis seu publicis, vel privatis Oratoriis) de supraenunciata Dioecesi locorum, in quibus Ordo Minorum Observantium S. Francisci Assisién, non exi- stit, — praevia tamen Ordinarii licentia, ac de consensu Superioris respectivi loci, ubi de ipsis stationibus erigendis agi contigerit, eisdemque benedicendi, atque applicandi omnes et singulas indulgentias praefato Viae Crucis exercitio adnexas.“ Quiscumque igitur Viam Crucis erigendi facultatem, a Sede Apostolica obtentam, in effectum deducere vult, praevie licentiam Ordinarii expetat et impetret, necesse est. Id qucd expresse etiam declaravit S. Congregatio Indulgentiarum, quae ad propositam sibi quaestionem, „utrum, qui obtinet diversas facultates ab Apostolica Sede, scilicet altaris privilegiati personalis, erigendi stationes Viae Crucis etc. debeat exhibere dictas facultates Ordinario, etiamsi nulla mentio facta sit in concessionum rescriptis,“ respondit a. 1841. „Affirmative.“ Indulgentiarum Viae Crucis etiam infirmos, lecto affixos participes fieri posse declaravit Clemens XIV. ope Decreti 26. Januarii 1773. editi, dummodo Crucem hoc fine benedictam in manibus tenentes corde contrito ac devoto toties orationem dominicam et salutationem angelicam cum „Gloria Patri“ persolvant, quot sunt stationes Viae Crucis, et insuper addant quinquies Pater et Ave in vicem, quam facere nequeunt, visitationis stationum Viae Crucis, orentque ad intentionem concedentis Summi Pontificis adhuc semel Pater et Ave. Via Crucis erigi potest in Ecclesiis, vel Oratoriis, vel etiam procul ab illis in locis hunc in finem specialiter delectis ac destinatis, prout hoc apud nos multis in Civitatibus, oppidis ac pagis obtinet. Ut rite erigi queat, licentia Ordinarii requiritur, et si Ecclesia sit parochialis, consensus etiam parochi, prout patet e Brevi Clementis XII. „Exponi nobis“, ddto 16. Januarii 1731. exarati. Super erectione conficiendum est