Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
VII.
43 VII. Christiani erga loca, Divini Salvatoris nativitate, vestigiis, sudore, sanguine, morte ac sepulchro consecrata, semper maxima pietate ferebantur. Vix ultra Palaestinae fines Christi propagata est Religio, cum jam ex omnibus illis regionibus, in quibus Christus praedicabatur, medias etiam inter persecutiones recens conversorum Christianorum plurimi peregre abiverunt ad terram sanctam, praelaudata loca visuri ac veneraturi. Cuius rei testis praeter alios est Eusebius. ‘) Ipsa Helena, Constantini M. Imperatoris mater, Christiana facta, nihil antiquius habuit, quam videre loca sacra, et tollere abominationem desolationis, ac paganismi,'cuius ibi visae, auctores fuere persecutores ac Christiani nominis hostes, existimantes, ut scribit S. Hieronymus, 2) „quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent.“ Reddita Ecclesiae pace peregrinandum ex toto orbe ad loca sacra numerus in infinitum propemodum crevit. „De toto huc orbe concurritur, plena est civitas universi generis hominum, et tanta utriusque sexus constipatio, ut quod alibi ex parte fugiebas, hic totum sustinere cogaris,“ scribit S. Hieronymus, 3) qui alibi quaerit: *) „cuius gentis homines ad sancta loca non veniunt?“ Causamque simul indicat huius undique confluentium hominum frequentiae, scribens 5): „adorasse, ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est, et quasi recentia nativitatis et crucis ac passionis vidisse vestigia.“ Pietatis ergo et non curiositatis gratia Christiani ex universo orbe illuc confluxerunt. Hoc quam verum sit, vel inde colligere pronum est, quod nullis molestiis, nullis incommodis, immo nec praesentissimo vitae discrimine deterreri se a proposito passi fuerint, cui iter in Palaestinam suscipientes ab illo imprimis tempore objecti fuere, a quo Muha- medani rerum ibidem potfri coeperunt, qui implacabili in Christianos odio ferventes, et potentia tumidi religioni duxissent, non adimplere falsi sui prophetae mandatum, omnes, Korámmá non recipientes aut ferro delere, aut in servitutem redigere jubentis. Haec ipsa miserrima Christianorum, in Oriente degentium, aut illuc pietatis causa peregre abeuntium conditio, imminensque Europae cervici barbarorum jugum praecipua causa fuit expeditionum illarum, quae cruciatae appellantur, ac belli sacri, quod ducentorum annorum intercapedine gerebatur. Expeditionum harum exitum novimus. Amissa terra sancta, Summi Pontifices custodiam sacrorum locorum S. Francisci filiis, Observantibus dictis, crediderunt, qui hac provincia inter multas angustias, ac vicissitudines pro sui nominis gloria egregie defuncti sunt. Summi Pontifices lustrantibus loca sacra Palaestinae multas gratias, sive indulgentias de thesauro meritorum Christi Domini et Sanctorum largiti sunt, praecipue vero iis, qui Viam Crucis, seu illam, quam Christus Dominus trivit ex praetorio Pilati usque Nr. 1150.De devotione sive pio exercitio Viae Crucis. 1) Hist. Eccl. 1. 16. c. — 2) ep. ad Paulinum. — 3) 1. c. — 4) Ep. ad Eustoohium. — 5) ep. ad Desidcr.