Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
31 reus est, qui eam credit, nec reveretur; quali demum, et quanto judicio reus erit sacerdos, qui tam luride celebrat, ut etiam adstantes perdant sensum, et venerationem debitam tam grandis sacrificii majestati? Judaeorum populus ab initio plurimum venerabatur Jesum Christum. At ubi vidit, hunc a sacerdotibus sperni, omnem ejus exuit aestimationem; id quod etiam in praesentiarum contingit; nam dum videt populus Missam a sacerdotibus tractatam cum tanta negligentia et indevotione, perdit ejus venerationem. Sicut una Missa cum devotione celebrata, devotionem etiam instillat aliis: ita e contrario irreverentia sacerdotis venerationem, quin et fidem minuit adstantium. Qua ratione indevotio sacerdotis, qui tamen Minister est hujus Sacrificii et Depositarius Jesu Christi aliis sensum devotionis poterit inspirare? Qualem conceptum de sanctitate et majestate tanti mysterii aliis infundet sacerdos ille, qui in actionibus suis plus vilipensionis exhibet, quam venerationis ?“-------Dein continuat idem S. Ecclesiae Doct or: „— Et hic est alter abusus, propter quem sacerdotes exilem adeo fructum ex missis suis reportant. Quanta miseria est videre sat multos sacerdotes, qui vix finita missa ab ecclesia exeunt, et se sermocinationibus omnino inutilibus, (ne pejus quid dicam) immiscent! Pariter insudant auctores inculcando colloquium cum hospite suscepto post Communionem aut celebrationem; sed quot sunt sacerdotes, qui colloquium hoc aliis vanis fabulis praeponant? Sunt aliqui, haud diffiteor, sed rari sunt,--------cum tamen, ut multi graves docent auctores, sacra Communio, quamdiu integrae manent species sacra- mentales, eo potiores fructus in anima producat, quo ardentiores sunt actus, quibus illo tempore ad recipiendas gratias se disponit. Insuper dicunt, quod actus boni eliciti post Communionem longe majorem valorem et meritum habeant apud Deum, quam facti alio tempore. Ratio hujus rei clara est; tunc quippe anima unita est cum Jesu Christo, juxta illud, quod ipsémét dicit: Qui manducat meam carnem, in me manet, et ego in eo“. „Dispensatione completa, scribit Summorum Pontificum maximus Innocentius III, *) Christus de ore transit ad cor. Melius est enim , ut procedat ad mentem, quam ut descendat ad ventrem. Cibus enim est non carnis, sed animae. Venit, ut comedatur, non ut consumatur, ut gustetur, non ut incorporetur. Ore comeditur, stomacho non digeritur.“ Non sentire in se ipso virtutem huius sacrificii, spiritualis mortis, vel ad mortem disponentis stupiditatis indicium esse, asseruit S. Bonaventura2). Et orationi post Missam instare potest sacerdos quilibet; ac iccirco etiam pastor animarum, cui functiones parochiales peragandae incumbunt. Expertus loquor, cum et ipse parochi munus gesserim, raro admodum contingere, ut mox a peracto Missae sacrificio curator animarum ad aliam ministerii functionem avocetur; et si instaret quaedam post Missam functio, haec, dempta provisione graviter aegrotantium, moram unius horae quadrantis communiter admittit, et pastorem animarum precibus suis immorari patitur. Fidelis vero populus, qui sacram Communionem copiosioribus precibus comitari solet, et comitandam esse novit, lubens, bono exemplo pastoris sui aedificatus, patienter expectabit, quoad ille suas preces post Missam persolverit. Moras privatae vitae negotiis, aut studio commoditatis protractas aegre fert populus, moras orationi dicatas aequo animo tolerat. Vere ergo rara erit dies, qua quis e Vobis a piis post Missam precibus retrahatur, et Deus, qui salutis nostrae adeo aemulus est, ita diriget cursum curae no- 1 1) de Missa 1. 4. c. 15. — 2) de praepar. ad Missam c. 14.