Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
27 trahitur potius, quam vivitur. Et si praelatus, aut frater, igne Spiritus Sancti accensus, monuerit, aut locutus fuerit, non intelligitur, spernitur, ceu, qui conturbat plebem, proclamabitur. En palmitem, qui de vite non vivit, arescentem! en sacerdotem, sacrificia offerentem, sacrificii spiritu carentem! quia ad sacrificium oratione se non parantem. Operarius est, sine opere, servus sine famulatu, minister sine ministerio ; quod enim facit, Ecclesia rejicit, mundus autem illum, ceu non suum, quia propter indelebilem ordinis caracterem tamen semper sacerdotem, ultra momentum non aestimat. Sic est semper, quando quis valedixit mundo, et anhelus repetit mundum; obtulit se ad Ecclesiae ministerium, et fugit illud; quaesivit sancta, et tractat tamquam profana. Historia palmitis, in vite , qui Christus est, non viventis, jam per Christum Dominum annunciata fuit: „Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit invite : sic nec vos, nisi in me manseritis. Si quis in me non manserit: mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet *).“ Christo Domino prorsus inutilis, sed an saltem mundo utilis, aut acceptabilis ? Haud. Ezechiel scripsit historiam vitis huius, quae suos fructus non fert, dicens: „Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum, quaesunt inter ligna silvarum ?“ — Quaeritur usus in mundo, et finibus mundi. „Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat ex ea quodeumque vas? Ecce igni datum est in escam, utramque ejus partem consumsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam; numquid utile erit ad opus ? Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?“2) Profecto ita est; si Ecclesiae fit inutilis, toti mundi fit supervacaneus, nisi confusionem, non generabit, nisi despectionem, non reportabit, ipse in se ipso confusio et vilitas in mundo. „Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus3) et sors a Deo praedicta numquam emanere suevit. Sine oratione, quae pietate repleat, quae cor, ceu thalamum venienti sponso praeparet, dum itur ad sacrificium, non tantum properatur ad sacrilegium, sed multis in casibus etiam ad defectionis crimen impium. Animadvertit hoc jam Bellarminus, laboribus literariis et totius Ecclesiae negotiis plurimum implicitus, ad sacrificium faciendum tamen, ut pie se praeparet, semper habens tempus, dum haec scribit: „Aliud est etiam lachrymis uberrimis dignum, quod ob nonnullorum sacerdotum incuriam aut impietatem sacrosancta mysteria tam indecore tractentur, ut qui illa tractant, videantur non credere majestatem Domini esse praesentem. Sic enim aliqui sine spiritu, sine timore et tremore, festinatione incredibili sacrum perficiunt, quasi fide Christum Dominum non viderent, et ab eo se videri non crederent ?“ Rationem tristium horum cum sacrificio missae, dum imparato animo praesusci- pitur, eventuum narrat pius Cardinalis Bona, scribens: „Pervulgatum apud sanctos patres axioma est, quod talem se animae exhibeat Deus, qualem se illa praeparat Deo. Ideo Christus in Eucharistia aliis est quidem fructus vitae, panis angelorum, manna absconditum, paradisus deliciarum, ignis consumens et tertium coelum, in quo audiuntur arcana verba, quae non licet homini loqui. Aliis vero est panis insipidus, omni carens dulcedine, 1 1) Joan. 16, 4. 6. — 2) Kzech. 15, 1—6. — 3) Matth. 5, 13. 3