Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
20 „Observandum est, hortatur et jubet Optatus Milevitanus, ut mensa Christi, idest altare, ubi corpus dominicum conservatur, ubi sanguis eius hauritur, ubi sanctorum reliquiae reconduntur, ubi preces et vota populi in conspectu Dei a sacerdote offeruntur, cum omni veneratione honoretur et mundissimis linteis et palliis diligentissime cooperiatur.“ De Nepotiano scribit laudans S. Hieronymus, quod „fuerit solicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, si vasa luculenta, si sacrarium mundum, vela semper in ostiis, et in omnes cerimonias pia solicitudo disposita. Basilicas Ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis, vitiumque pampinis adumbravit.“ Paulinus quoque in natali S. Felicis cecinit: „Ferte Deo pueri laudem, pia solvite vota, Spargite flore solum, praetexite limina sertis, Purpureum ver spiret hiems, sit floreus annus. Ante diem, sancto cedat natura diei.“ Sordes templi sordes in anima sacerdotis significavisse, usus quotidianus docuit 5 neglectus in altaribus nitor, neglectam esse animam monstravit: si enim adest, quemadmodum adesse debet, in corde sacerdotis religiosa veneratio ad Salvatorem nostrum Jesum Christum, fieri non potest ut domum sacrificii in sordibus relinqueret. Nitor externus est pia praeparatio ad offerendum sacrificium. Decus animae decore etiam libri missarum inculcabatur. Hic liber est, cui quondam inter vasa sacra maxima veneratio, et ideo pressa solicitudo pendebatur. Et inter libros, qui divino sacrificio inserviebant, codex evangeliorum, typum gerens Christi ex eo loquentiis, ceu sacra crucifixi imago colebatur, in conciliis cum imagine Christi cruci affixi altiori in loco, quasi in throno, qui omnium dominatur, ponebatur. Hunc codicem theca pretiosissima, aurea vel eburnea, gemmisque distincta cum imagine Christi crucifixi includere, aureisque litteris scribere teste S. Gregorio Magno, mos priscus fuit ’). Aimonius narrat in gestis Francorum a Childeberto rege inter cetera spolia e Hispania, evectas fuisse viginti capsas evangeliorum solido auro fabricatas, et gemmis ornatas2). Rationem reddit ornatus huius Rupertus Abbas, explicans: „Codices quoque evangelii auro et argento lapidibusque pretiosis non immerito decorantur, in quibus rutilat aurum coelestis sapientiae, nitet argentum fidelis eloquentiae, fulgent miraculorum pretiosi lapides, quae manus Christi tornatiles aureae, plenae hyacinthis operatae sunt“ 3). Codex evangeliorum, quondam seorsim scriptus, hodie ad librum missalem illatus habetur; sed semper tantae opes in vasis plures , pretiosiores opes annunciabant adesse debere in anima sacerdotis, ad missam illo libro, illisque vasis utentis; ideo aut pura sanctitas desideratur, aut, si defuerit, in sacramento poenitentiae quaeri jubetur, dummodo, cui confiteatur, non desit, qua in necessitate, retento consilio animi quanto ocyus confitendi, excitata contritio de patratis peccatis in oblatione sacrificii a culpa nova servat immunem. Immunitatem a culpa necessariam esse, semper docuit Ecclesia, quia Christus, et majestas sacrificii idem heri et hodie. 1 1) L. 12. ep. 7. ad Theodolindem, et S. Gregor. Túron. 1. de gloria Confess, c. 63. 1. 3. Hist. Franc. — 2) L. 2. de gestis Franc. — 3) De dir. off. 1. 2. c. 23.