Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

18 Necesse fuit doctrinam apostolicam, ab Apostolo promulgatam :') „Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat; qui enim manducat et bibit in­digne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini,“ tam claris verbis repetere, et forma dogmatis definire, quia neotericorum antesignanus docere veritus non fuit, ad sumendam Eucharistiam „optimam dispositionem esse, qua quis pessime disposi­tus est;“ ut adeo non sanctissjma Virgo Maria, non Petrus, non Joannes, sed unicus Judas proditor dignus fuerit, qui corpus et sanguinem Christi in coena ultima sumserant. Alter docuit: ,,sacras has epulas peccatoribus esse solatium, quae sanis et justis, si qui reperiri possent, nullum afferrent operae pretium.“2) Sancti, aut religiosi fideles Christi, ceu indigni arcendi forent, pane coelesti solis blasphemis, homicidis, adulteris, aut fornicatoribus, ceu illo dignissimis relicto. Justus re­pelleretur, foedissimus peccator uniretur cum Christo ; quod esset sensum religionis non jam in christianis, sed in paganis offendere. Horum enim scriptores testes sunt naturalis legis: „sancta sanctis;“ ideoque di­versis ante sacrificia lotionibus non quidem integritatem proborum morum consequebantur, sed ut probitas illa ad sacrificia adferatur, demonstraverunt' „Haec sancta ut poscas, Tiberino in gurgite mergis Mane caput, bis terque et noctem flumine purgas;“ scripsit Persius; Tibullus autem: „Casta placent superis, pura cum mente venite, Et manibus puris sumite fontis aquam.“ „Illotis manibus sacra tractare nefas,“ docuit Hesiodus; Euclio autem apud Plau­tum in Aulularia se se excusat, dicens : „nunc lavabo, ut rem divinam faciam.“ Hinc tantae lotiones etiam apud Hebraeos, qui carnales, mundum cor haberi de­bere sciebant, sed efficere nequeuntes, munditiam carnis quaesiverunt. Munditia carnis congruens imago esse potest purae quoque animae; ideo e pa­ganis et Hebraeis collecta Christi plebs, fontes salientes ante ecclesias construebat, aut sal­tem ingentes cantaros constituebat, ubi ingredientes ad domum Dei pedes manusque lavan­do lotas jam animas, aut si necdum lautae fuissent, pia exomologesi lavandas esse mon­strabant. S. Faulinus Tyriis ecclesiam exstruens, fontes aquarum apposuisse legitur apud Eusebium, „qui ingredientibus copiosos latices ad abluendum ministrarent;“ Leo autem Magnus, basilicam S. Pauli aedificans, fontem quoque addidit, his ad cantarum versibus incisis: „Unda lavat carnis maculas, sed crimina purgat Purificatque animas mundior amne fides. Quisque suis meritis veneranda sacraria Pauli Ingrederis, supplex ablue fonte manus. Perdiderat laticum longaeva incuria cursus Quas tibi nunc pleno cantarus ore vomit. Provida pastoris per totum cura Leonis Haec ovibus Christi larga fluenta dedit.“ 1 1) I. Cor. 11, 28. 29. — 2) Instit. 1. 4. c. 17. §. 42.

Next

/
Oldalképek
Tartalom