Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

16 stari; sublato horrore peccati, incipiet illud tolerare, mox autem etiam amare. Ideo corru­ptores morum, seminatores pravarum doctrinarum nunquam non plurimum contenderunt, ac contendunt, angularem hunc religiosae probitatis lapidem, omnis cliristianae vii tutis praesi­dium ac nutrimentum in existimatione fidelis populi removere, minuere, exstinguere, ilium­que a frequentando Missae sacrificio retrahere. Ecclesia catholica in Sacrificio et Sacramen­to Altaris possidebit semper et sanctitatis probitatisque efficacissimum subsidium, et con­tra ingruentia mala insuperabile praesidium. Etsi enim singulus quisque hoc divinum vir­tutis subsidium aspernari, et inspiranti allicientique gratiae divinae resistere possit; ab Ec­clesia tamen Spiritus Sanctus nequit avelli; ut enim operetur in uno, istius consensus re­quiritur; ut autem cum Ecclesia sit, hocque indesinenter, decretum Dei est, quoniam legi­mus: ') „Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum.“ Sed Sacrificium Missae aliud non est, quam integrum corpus mysticum cum capite Christo Jesu et vivificante Spiritu Sancto offerens immaculatam Deo Patri victi­mam ad expiationem peccatorum, seu bellum contra peccata indictum, et dimicatio adver­sus illa sub duce Spiritu Sancto, imperatore autem Jesu Christo. Quoadusque enim Sacrifici­um hoc in altaribus nostris perficitur, eousque tetra peccati gravitas, ignominiosa sceleris vilitas et summa virtutis ac sanctitatis dignitas ac majestas ob oculos hominum sistitur. Atque ut paucis multa complectar, cum S. Laurentio Justiniano 2) dico: „In hoc divino Sacrificio dilecta Christi sponsa Ecclesia laetabunda exsultat, habens, quo D^um laudet secundum multitudinem magnitudinis eius; quo iracundiam Domini leniat, concilietque cor Patris ad filios; qno quidquid petierit, impetret; quo denique retribuat Domino pro omnibus, quae sibi retribuit.“ Sed vero eadem Saneta Catholica Ecclesia gratum vicissim Deo pro tanto munere per Sacerdotes suos rependere gestiens obsequium, tremenda haec illis mysteria ita tractanda committit, ut quidquid vel indecorum, vel negligentiam, vel contemptum, vel inhonestum, vel suspicionem quoque avaiitiae sapiat, plene aversati, ani­mo devoto, ab omni immunditia libero, et ad divina erecto inflammatoque, in ea sancte pie, caste, et attente procuranda seduli incumbant. Nimirum ne Sacrificium Altaris ad mortem noceat offerenti, sed potius ut ei ad vitam aeternam prosit, juxta illud: „mors est malis, vita bonis; vide paris sumptionis, quam sit dispar exitus,“ offerendum est di­gne, rite, devote. Et haec tria praecipue sunt, quae his, qui imminent passioni et mor­ti Dominicae sacris diebus, et ego ad animae meae salutem serio recolere, et Vobis eodem scopo explicare proposui. a) Nostis, quia didicistis, arceri ab altari illum, qui patrato scelere, censura excommunicationis, suspensionis aut interdicti ligatur. Huic, nisi alter sacerdos, a censu­ra immunis, prorsus desit, ut viaticum morituro conficiat, sacrificium altaris offerre non li­cet; si vero attentat, grave sacrilegii scelus committit, et fit irregularis, et propter inobe- dientiam scandali plenam dignus, qui novis, gravioribusque poenis mulctetur. Qui sententia judicis censuris plexus est, cum sententia promulgetur, ab alta­ribus, ubicumque se insinuaret, prohiberi debet; et parochus, cuius fidelitati sanctitas altaris commissa est, sacrilegii consors esset, si talem ab ara repellere, a sacrilego ausa deterrere negligeret: uti sunt in oris exterioribus pauci illi tristis nominis sacerdotes, qui 1 1) Joann. 14, 16. — 2) Serm. de Corpor. Christi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom