Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
IV.
14 molari potest. Et praeclare Bernardus: „totum quod dare possum, miserum corpus istud est, et si minus est, addo et corpus Ipsius.“ Docti hi vir1 adhuc studio veritatis divinae tenebantur, ideo sacrificii Altaris majestatem, virtutemque et cognoverunt et professi sunt, et vulneri scissionis lugubris confessione dogmatis catholici de sacrificio missae mederi contendebant. Sed surdis cecinerunt cantica pacis, ut in illis novissima ordiantur tempora, de quibus S. Hippolytus loquitur <) dicens: „Sed et Ecclesiarum aedes sacrae tugurii instar erunt, pretiosumque corpus, et sanguis non exstabit amplius in diebus illis.“ Quam vero multo beatius suaviusque in auribus catholicis insonabit aliquando, quod paulo post idem Hippolytus ex ore Christi profert : „Venite pontifices, qui pure mihi sacrificium die, noctuque obtulistis, et pretiosum corpus et sanguinem meum immolastis quotidie.“ Id de se testatur S. Ambrosius 2): „Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat (daemon) eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium.“ Et S. Hieronymus: 3) „Hoc convivium quotidie celebratur, quotidie Pater Filium recipit, semper Christus credentibus immolatur.“ Alibi pulchre hoc perenne pascha nostrum, et festivitatem idem pronunciavit ex Christi institutione. 4) „Salvator quoque, ait, generis humani pascha fecit in coena- culo, et magno laetoque coenaculo, atque omni sorde purgato, stratoque et ad spirituale convivium praeparato, ubi mysterium corporis et sanguinis suis tradidit discipulis, et aeternam nobis agni immaculati reliquit festivitatem. “ S. Chrysostomus: „Aliud, inquit, 5) pascha, aliud quadragesima ; siquidem quadragesima semel in anno fit, pascha vero ter n hebdomada, nonnunquam etiam quater, vel potius quotiescunque volumus. Est enim pascha non jejunium, sed oblatio et sacrificium, quod in singulis fit collectis.“ Denique, ut aliorum mittamus testimonia, S. Augustinus: „Nonne, inquit, 6) semel oblatus est Christus in se ipso, et tamen in Sacramento non solum per omnes paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur: nec utique mentitur, qui interrogatus responderit immolari.“ Sed etiam Christi fidelium plebs nihil unquam antiquius habuit, quam sacrificio Altaris adsistere. Quod jam de primitiis Christianorum S. Lucas notavit, 7) quod fuerint perseverantes etiam in communicatione fractionis panis, hoc in Ecclesia Christi semper obtinuit, immo fidelem populum nullis persecutorum minis, nullis sibi illatis cruciatibus a frequentando Sacrificio dimoveri se passum fuisse, maluisseque trucidari, quam a sacrificio Altaris recedere, Acta SS. Martyrum citra omne dubium collocant. „Dominicum“ etiam vocare tunc placuit Missae Sacrificium, quod nimirum primarium hoc esset christiani nominis munus, ac lex juxta praeceptum dominicum et institutum suo loco ac tempore persolvendum. In actis proconsularibus martyrii S. Saturnini populus et sacerdos proclamavisse leguntur: „Christiani sumus et sine Dominico esse non possumus.“ „Dominicum cum fratribus celebravi, non potest intermitti Dominicum“ dixit S. Saturninus, qui judici quaerenti, cur hoc contra decretum imperatorum fecisset, hoc unum respondit: „Lex sic jubet, lex sic docet.“ 8) Et jam antea in quaestionem vocata Victoria, direque torta libere respondit: „In collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia Christiana 1) libr. de consummat. Saec. T. I. bibi. Patr. — 2) ep. 20. — 3) ep. ad Damas. — 4) in cap. 41. Ezech. — 5) Hotnil. 3. in eos, qui pascha jejunant. — 6) epist. ad Bonif. ■—■ 7) Act. 2, 42. — 8) Kuiuart. act. sine.