Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XXXI.
lis jam Magistri nigri et Magistrae nigrae, ex ipsa ad fidem Catholicam convertenda Gente, proles nigras doceant, ad preces confugit eo directas, ut multiplicibus S. Missionis indigentiis e parte fidelium Europaeorum subveniatur eo magis, quod in illis Africae regionibus vix non omnia sustentandae vitae commeatusque media longe cariori pretio acquirantur ac procurentur, quam in cultis Europae regionibus. Quas Pro-Vicarii pi’aedictae Missionis preces erga requisitionem Praesidis Piae Unionis, a S. Maria nuncupatae, praesentibus cum V. Clero cum eo communico, ut si quae hinc inde collectae fuerint pro Missione Centralis Africae eleemosynae, illae ad Cancellarium Archi-Dioecesanam promoveantur. Strigonii, die 16-a Decembris, 1873. Nr. 5724. sehol. Statio docentis una cantoris in Révfalu vacat. Pro hac statione concursus in 22-am m. Januarii, 1874. defigitur: Emolumenta sunt: 400 fl. e cassa communitatis ; 50 fi. pro schola dominicali; incirca 70 fl. e stola; 25 fl. 74. xr. e fundationibus et missis; 4 fl. pro hostiis; 40 fl. pro schola repetitionali. Habitatio constat uno cubili, camero, culina, stabulo et reclinatorio. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Révfalvensi inscribendi exhibeantur ARD. Sigismundo Peöcz, VADiacono, Parocho in Hédervár. Strigonii, die 20-a Decembris, 1873. Nr. 5725. Obitus Pauli Bedeö. Nr. 5770. sehol. Statio docentis una cantoris in Nagyemöke vacat. * 1 i Paulus Beded, emer. Parochus Szémőensis, qui in regnicolari instituto maniacorum Budensi fine curandae valetudinis detinebatur, die 31. Octobris a. h. post suscepta moribundorum Sacramenta anno aetatis 68-o e vivis sublatus est; cujus animam piis Vestris suffragiis commendo. Strigonii, die 20-a Decembris, 1873. Pro hac statione concursus in 4-am Februarii, 1874. defigitur. Emolumenta sunt : 6 jug. agrorum, quae docens cultivat; 6 org. ligni focalis itiam pro calefactione scholae; 2 m. pos. siliginis; 5 fl. 50. xr.; a circiter 50 scholaribus per 2 libones panis et 25 xr.; pro pulsu campanarum 10 flni. Habitatio constat 2 cubilibus, culina, camera et stabulo cum adjacente horto. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Nagyemőkensi inscribendi exhibeantur ARD. Gregorio Balázsy, Surr. VADiacono, Parocho in Nagyczéthény. Strigonii, die 20-a Decembris, 1873. Joannes m. p. Archi-Eppus.