Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XXIX.

123 XXIX. D. Antonius Gály, parochus Sopornyaensis hoc parochiale beneficium resigna­vit, primo quidem viva voce, dein autem ope etiam scripti, die 16. Julii h. a. id a me peten­do, ut ipsum a munere parochiali relevarem, ac in loco praeattacti beneficii usque Festum 00. SS., ac idcirco dumtaxat relinquerem, ut messem colligere, res, usui sibi posthac non futuras, interim distrahere, et sua apud parochianos exhaerentia debita incassare queat. Resignationem hanc, utpote e causis gravibus, canonicisque factam, ope resolutionis sub 18. Julii h. a. editae, ultro admisi et acceptavi, una resignanti parocho annuam pensionem a 1-a Novembris h. a. percipiendam assignavi, atque annui, ut resignans parochus voto pre­cibusque suis conformiter,in loco beneficii,in qualitate tamen Administratoris tantum usque Festum 00. SS. h. a. permanere possit. Termino hoc evoluto, alioque interim, vacantis illius parochiae Administratore constituto, pro iilo ipso parochiali beneficio Sopornyaensi concursum, usque lfi-am futuri mensis Decembris duraturum, publico. Strigonii, die 14-a Novembris, 1873. Pro hac labii sia vici statione concursus in 18-am Decembris a. h. defigitur. Emolumenta: 9'/8 jug. agrorum propriis viribus cultivanda; 16 m. pos. tritici a Communitate; 30 fi. et 24 currus lignorum; 32 fl. 84 xr. e fundationibus; 60 fi. e stola; a scholaribus incirca 50 per 1 fl. et 3/s pos. m. siliginis. Habitatio constat uno cubili, culina, camera, stabulo; adjacet hortus 1 jug. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Nagyszelezsényensi inscribendi exhibean­tur ARD. Ludovico Loziczky, Surr. VADiacono, Parocho in Kisapáthi. Strigonii, die 14-a Novembris, 1873. Pro hac statione concursus in 16-am m. Decembris a. h. defigitur. Emolumenta stationis hujus in Circularibus Nro. VII. signatis, et ddto 8-ae, Martii a. h. Nro. editis, conscripta habentur. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Csesztvensi inscribendi exhibeantur ARD. Carolo Imády, Surr. VADiacono, Parocho Balassagyarmathensi. Strigonii, die 14-a Novembris, 1873. ] Pro hac statione novus concursus in 27-am m. Novembris a. h. defigitur. t Emolumenta stationis hujus vide in Circularibus Nro. XV. signatis, ddto 26. Septembris a. h. Nro. editis. Nr. 5014. Vacans paro­chiale benefici­um Sopornya- ense concursui exponitur. Nr. 5018. sehol. Statio docen­tis una canto­ris in Nagy- szelezsény va­cat. Nr. 5019. sehol. Statio docen­tis una eanto- ris in Csesztve vacat. Nr. 5036. sehol. Statio docen- is in Sipek fi­lia matris Ki- mócz novo concursui ex­ponitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom