Circulares litterae dioecesanae anno 1873 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XXVIII.

121 XXVIII. Quod Augustissimus Imperator idemque Rex noster Apostolicus, qui die 2-a Decembris 1848. suscepit regni gubernacula, haec tot inter discrimina rerum, jam in vi­cesimum quintum annum incolumis teneat, ab Eius profecto repetendum est munere, „per quem reges regnant.“1) Aequum proinde justumve est, ut pro hoc divinae bonitatis munere Domino Deo nostro gratias agamus. Quapropter praesentibus dispono, ut futuri mensis Decembris die 2-a in Ecclesia Metropolitana, otnnibusque per Archi-Dioecesim paro- chialibus Ecclesiis Missa cum Hymno Ambrosiano „Te Deum“ decantetur, praevie eatenus praemonito e s. Ambone fideli populo. Sumi autem poterit Missa Votiva pro gratiarum actione cum collecta pro Rege. Quae semper quidem, sed praememorata anniversaria die Apostolico Regi nostro specialius atque pientius et precabimur, et impetrare precum nostrarum suffragiis contende­mus, ea sunt bona, quae primos jam Christianos, Apostolico praecepto2) edoctos, summis ter­rae principibus a bonorum omnium largitore Deo efflagitavisse, Tertullianus, antiquus Do­ctor Africanus, adnotavit,’) „vitam nempe prolixam, imperium securum, domum tutami exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecuuque hominis et Caesaris vota sunt.“ Strigonii, die 7-a Novembris, 1873. Nr. 4846. Anniversaria susceptorum per Apostoli- cum Regem re­gni guberna­culorum dia Missa decaD- tanda cum Te Deum. Joannes m. p. Archi-Episcopus. 1) Prov. 8, 15. — 2) I. Timoth. 2, 1—2. — 3) Apologet, c. 30.

Next

/
Oldalképek
Tartalom