Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XIII.

83 aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum ; aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit; anathema sit. OBSERVATIONES. 1. Conciliis anterioribus plerisque, teste Historia, res fuit cum haeresibus, quas, quae complexae sunt, sectae in formam symboli redegerunt ac proposuerunt. Non tamen defuere etiam Concilia, quae impositam sibi viderunt obligationem errores sub forma et rationibus scholae inductos damnandi, doctrinamque catholicam his oppositam erroribus declarandi. Sic in Concilio Lateranensi IV. damnati sunt errores Abbatis Joachim Cap. Damnamus ‘), Concilium vero Lateranense V. damnavit haereses philosophorum quorum­dam Constitutione „Apostoliéi regiminis.“ 2) Vaticano Concilio eadem provincia obti­git et obligatio. Huie etiam Concilio obversabantur non haereses, in forma symboli notae, sed errores e speculatione philosophica vel theologica orti, per viros passim eruditos in schola, et etiam extra illam propugnati. Contra hos igitur errores declaranda fuit catholi­ca doctrina. Id quod iccirco prae oculis habendum, ut constet, finem Concilii Vaticani non fuisse, in praemissa Constitutione dogmatica universim et sine respectu ad errores contra­rios tradere doctrinam catholicam de Deo, revelatione, fide etc., sed finem fuisse declarare doctrinam catholicam eatenus, quatenus, et sub ea sola ratione, sub iisque conceptibus, qui­bus directe opponitur erroribus, qui postremis temporibus producti sunt, eosdemque erro­res dein ex doctrina catholica declarata condemnare. 2. Articulo primo Capitis I. exponitur revelata doctrina de Deo, prout illa op­ponitur principalioribus erroribus, qui nostro tempore circumferuntur, qui dein errores in suppositis canonibus 1. 2. 3. et 4. condemnantur. Errores autem illi sunt: a) Atheismus, commentum illud et monstrum erroris, quod existentiam Dei negat. b) Materialismus, quo statuitur, quaecunque exisiunt inde ab infimo lapide usque ad hominem, ex materia abstracta, necessaria et aeterna, vita et conscientia carente, coe- co casu, aut coeca necessitate esse nata; atque porro quaecunque fiunt etiam per homines, esse effectus corporeis motibus productos ita, ut ipsae cogitationes nihil sint aliud, quam materiae affectiones et cerebri quaedam secretiones. Materialismum non esse nisi Athei- smum, in propatulo est; qui enim praeter materiam, materiaeque transformationes aut expli­cationes nihil reale existere asserit, is existentiam Dei, qui materia esse nequit, negat et tollit. De Materialismo vigente observant Patres Concilii Coloniensis a. 1860 J): „Non sine horrore religionis hostes eo audaciaene an impudentiae progressos esse vide­mus, ut quemadmodum gentes illa, quibus tenebantur, vitia numina quaedam esse finge­bant, ita isti materiam, cui se totos manciparunt, a se ipsa existere ponant, eiusque aucto­rem negent. Quemadmodum vero illos, de quibus agit Apostolus * 4), Deus tradidit in 1) Harduin c. o. T. VII. c. 18. — 2) c. o. T. IX. c. 1719. — 3) Acta et Decreta Cone. Prov. Colon, p. 3. — 4) Rom. 1. 28.

Next

/
Oldalképek
Tartalom