Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

VII.

59 VIII. In expositione naturae, artis, industriae, etc. etc. productorum, quae futuro anno 1 Vindobonae universi orbis conspectui sistentur, res etiam ad scholas easque tam altiores quam inferiores, earumque, et institutionis, quam illae praebent, adminicula, adtinentes locum ha- ! bebunt. Nemo autem mirabitur elementarium quoque scholarum rationem haberi, qui sum-1 mum illarum in provehenda populorum religioso-morali, sociali ac civili cultura momen­tum expenderit. Quae autem ex hoc campo expositionis objectum in specie constituant, ex subnexo programmate patet, quod erga Commissionis regnicolaris, hoc in negotio operantis, dispositionem, eo scopo mecum communicatum est, ut quae illic recensentur objecta, illa e parte institutorum et scholarum catholicarum hujus Archi-Dioecesis colligerentur, com­ponerentur, et exponenda praelaudatae Commissioni transponerentur. Siquidem vero no­strarum sit partium demonstrare, scholas nostras, quamvis necdum omnes, plurimas tamen ad omnem legis, et artis, aevique exigentiam exstructas, et instructas esse, votis Commis­sionis regnicolaris respondere proposui, provinciamque totam hoc negotium gerendi ac exe- quendi Rssimo D. Stephano Majer, Abbati, Canonico et scholarum elementarium Supremo Archi-Dioecesano Inspectori detuli, cuius aeque subnexam, instructi vara inviationem omni­bus DD. Scholarum districtualibus Inspectoribus, Parochis, qua earumdem Directoribus item Curatelis et Sedibus scholaribus commendo, utve datae inviationi conformiter hoc in opere versentur ac procedant, dispono. Confido autem, quod DD. Vice-Archidiaconi, qua Inspectores Districtuales, et DD. Parochi, qua Directores scholarum elementarium, quid­quid sua e parte conferre poterunt ad negotium hoc feliciter inchoandum ac exequendum? pro honore Patriae et existimatione Archi-Dioecesis, illiusque V. Cleri prompto animo etiam collaturi sint. Si in propositum finem quaepiam erogationes deposcerentur, circa illarum seu e fisco Ecclesiae seu aliunde assignandarum, quaestio ad Officium Dioecesanum re­feratur. Strigonii, die 12-a Junii, 1872. Joannes m* p. Archi-Eppus. Nr. 2500. Circa exposi­tionem univer­salem Vien­nensem rerum, ad scholas ele­mentares adti- nentinm, ob­servanda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom