Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

VI.

53 Yl. 1) Ps. 68, 31. Infirmitatis humanae singulare praesidium, Omnipotens Deus, auxilii sui super me indignissimum famulum suum ostendit virtutem, qua factum est, ut in extremum ad­ducta discrimen vita mea servaretur, et ego, ad aeternitatis iter capessendum paratus, pristi­nae restituerer valetudini. Propterea, quoad vixero, „laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude“ *), nihil profecto residuis vitae diebus habiturus antiquius, quam ut vires omnes Illi serviendo consecrem, cuius ministerio me mancipavi. Vos VV. FF. et FF. in Christo dilectissimi! sicut mihi in tribulatione posito com­miserationis vestrae viscera ultro adaperire festinastis: ita postquam malum , quod vitae meae insidiabatur, depulsum intellexissetis, gaudii et gratulationis vestrae sensa significare gestivistis. Qua quidem fraternae benevolentiae et filialis pietatis significatione maximam mihi adtulistis consolationem, sed me etiam intimae gratitudinis officio erga Vos obstrinxi­stis, cui praesentibus responsurus eas, quas possum, maximas Vobis omnibus ago habeoque grates, atque una precor, ut miseratio Dei, quae circa me tam mira operari dignabatur, Vos ab omni malo custodiat, in adversis protegat, gratiae suae donis cumulet, quodve praeci­puum est, sic Vos sanctis officiis vestris respondere concedat, ut cum tempus resolutionis vestrae venerit, dicere cum gentium Apostolo singulus vestrum possit: „Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex“. Sirigonii, die 24-a Aprilis, 1872. Per translationem D. Joannis Keller, Praepositi B. M. V. de Aiska seu Ochka, VADiaconi et Parochi, ad beneficium parochiale Nagytapolcsányense, parochia Galgóczen- sis de jure et facto vacat, quae praesentibus concursui usque diem ultimam mensis Maji a. h. duraturo exponitur. Strigonii, die 24-a Aprilis, 1872. Reg. Cultus et pubi. Institutionis Ministerium ope rescripti sub 12-a Martii a. h. Nr. 5110. horsum directi significat: duplicatum testimonii habilitatis ad munus docendi in scholis elementaribus Alexandro Lang, incolae Cassoviensi, a directione Instituti prae­parandorum ad Magisteria Cassoviensi ddo 24. Februarii a. c. Nr. 52. extrodatum, et te­stimonium perditum sicubi inveniretur, pro nullo et irrito declaratum esse. Nr. 1851. A.-Eppus Ven. Clero A.-Dioecesano pro contestata sibi in aegri- ; tudine pietate gratias agit. 1 1 j Nr. 1860. Parochia Gal- góczensis va­cat. Nr. 1861. sehol. Duplicatum testimonii ha­bilitatis ad munus docen­di.

Next

/
Oldalképek
Tartalom