Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

51 „Haec sunt septenis, propter quae psallimus horis: Matutina ligat Christum, qui crimina purgat; Prima replet sputis; causam dat tertia mortis; Sexta cruci nectit; latus ejus nona bipertit; Vespera deponit; tumulo completa reponit;“ quia Deo semper sunt gratiae agendae, postquam dono Dei vivimus, sicut S. Laurentius Ju­stinianus dicit: „Majora meretur suscipere, qui collata bona de corde non probatur dele­re“ ; *) quia sunt imago vitae humanae, quae per multos annos protracta, quasi unus dies est, quemadmodum Abbas Columbanus exclamat: „0 tu vita, quantos decepisti?quantos seduxi­sti! quantos excoecasti! quae dum fugis, nihil es; dum videris, umbra es; dum exaltaris, fumus es ; quae quotidie fugis, et quotidie venis; veniendo fugis, quae fugiendo venis; dissimilis eventu, similis ortu, dissimilis luxu, similis fluxu; dulcis stultis, amara sapientibus; qui te amant, non te sciunt; qui te contemnunt, ipsi te intelligunt,“1 2) quovis ergo die quasi tunc nos natos, quasi fa­mulatum Dei tunc primo incipere censeamus, quae bona fecimus obliviscentes, quae facienda instant, serio animo cogitantes, sicut s. Hieronymus fecisse se scribit: „quando me putavero ad calcem virtutum pervenisse, tunc habebo principium ;“3) princeps tamen ratio, et quae suavis­sime mulcet, est perpetuitas orationis, quae in uno quoque nostrum tantum in affectu potest esse, numquam in effectu, quum aggravante animam corpore, jubente necessitate a divinis laudibus multoties cessare cogamur, certis dumtaxat intervallis vitulos labiorum nostrorum immolantes; sed quod imperfectio conditionis est in uno, perfectio erit in fratrum per regio­nes orbis terrarum choro, ut sine intercapedine perseveret laus Dei in terra, quemadmodum Primasius explicat: „Ecclesia circumquaque diffusa in singulis membris, professionibusque diversis, urbibus et regionibus, provinciis, linguis et gentibus variis Dominum die ac nocte laudare non cessat, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude super Jeru­salem, ad cujus se instar informari peregrina laetatur Ecclesia“. 4) Tentavit quondam Alexander pius in Syria vir perpetuas Dei laudes in eodem loco et eadem*communitate constabilire, quo fine ad rippam Euphratis, et Constantinopoli monasteria erexit, et frequentem religiosorum turbam in sex choros divisit, qui invicem suc­cedendo perpetuas Deo laudes in psalmodia concinerent, ita ut religiosa societas esset per­petuo sonans laus Dei, ideoque nomen „acoemetae“ idest numquam dormientium adepti sunt; et multis placuit sanctae vitae institutum; sed monachis Nestoriana lue infectis in­tercidit; 5) tardius alia in forma, perpetuae adorationis, a beata Mechtilda saeculo 17-o re- suscitatum. Quod tamen pio Alexandro fuit in votis, quod cunctis sauctis fuit in desideriis, adimpletur ad literam in divinis psalmodiae officiis, quae sacerdotum missione ad unum chorum coadunatorum ore per totam terram concelebrantur, ut profecto eveniat, quod jus­sum est: „oportet semper orare et non deficere.“ 6) His sermoni meo terminum pono: puto, argumentorum pondere unumquemque persuasum fore de severo officii vinculo, quo ad psalmodiam titulo ordinis vel beneficii li­gamur; sed an mihi successit, quod intendi, socordiam negligentium excutere, eosque ad Officium turpiter insuperhabitum revocare? Deus scit, qui plantationibus nostris tribuit in­crementum. Ad officia nostra vocat nos Deus voce amantis; si sequi renuerimus, vocabit 1) De orat. c. 7. — 2) Homil. de fallacia vitae hum. — 3) Ep 133 ad Ctesiph. n. 6. T. 2. p. 1027. E. ed. Verőn. 1735. — 4) L. 2, de Apocal. ad finem. — 5) Migne, Ordres Religieux, T. 1. p. 156. — 6) Lue. 18- 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom