Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

I.

2 In medio autem teterrimi belli, quod vix non ubique locorum exarsit, in Ec­clesiam et ejus Ministros, illa S. Petri Apostoli Christianis omnibus, ad ictum ideo, quia Christiani erant, destinatis, impertita monita prae oculis habeamus, plena doctrinae, quam sequamur, et consolationis, qua recreemur. „Si exprobramini, inquit *) in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus super vos requiescit. Nemo autem Vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine“. Quod hic verbo, hoc exemplo quoque docuit S. Petrus; de ipso enim et Collegis Apostolis scriptum est: ') „Et convocantes (Magistratus Judaeorum) Apostolos, caesis denunciaverunt, ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. Et illi qui- dem ibant gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Omni autem die non cessabant in templo et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum“. Addit S. Paulus: 3) „Crucifixum, Judaeis quidem scan­dalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus“* Hac jam occasione ob imminens S. Quadragesimae tempus praevertendo En- cyclicas proxime dimittendas litteras, declaro, quantum ad observantiam jejunii standum esse dispositionibus, indulgentiis ac remissionibus ddto 5. Febr. 1871. Nr. 657. publicatis, de ipsius autem jejunii quadragesimalis, fideli populo ad exigentiam Decreti SS. Concilii Tridentini 4) annunciandi, indole ac natura relegendas esse pastorales ddto 20. Janua­rii 1869. Nr. 278. dimissas litteras. Strigonii, die 19-a Januarii, 1872. Pro hac statione concursus in 20-am mensis Februarii a. h. hisce defigitur. Emolumenta sunt: 42 jugera agrorum propriis viribus cultivanda; titulo le- cticalis 60. metr. pos. siliginis, titulo didactri circiter 150 fl.; e stola 25 fl.; e fundati­onibus 6 fl. pro calefactione 2 org. ligni focalis. Habitatio consistit in duobus cubili­bus, culina, camera et stabulo, cui adjacet hortus % jug. Adest habitatio pro subdo­cente, cui 100 flnos solvere et quem intertenere obligatur. Libelli supplices Senatui scholari catli. Nagykérensi inscribendi exhibeantur Rss. D. Josepho Kriegler, Abbati, VADiacono, Parocho Tardoskeddensi. Strigonii, die 19-a Januarii, 1872. Pro hac statione concursus in 20-am mensis Februarii a. h. hisce defigitur. Emolumenta: in agris et pratis media sessio colonicalis optimae qualitatis per s docentem cultivanda; 6 jugera pascui; a Communitate 3 currus foeni; titulo lecticalis nncirca 120. metr* pos. tritici mixti; 10 orgiae ligni focalis, e quibus etiam scholam ca­lefacere tenetur; in aere parato: titulo lecticalis 20 fl.; titulo didactri 63 fl.; titulo sto­lae incirca 30 fl. ; titulo festivalium 16 fl. Habitatio absolvitur 3 cubilibus, culina, ca­mera, ambitu et cellario, item cubili pro subdocente; adjacet hortus 135 □ org. 1) 1. Ep. 4. 14 sq. — 2) Act. 5. 40 sq. — 3) 1. Cor. 1. 23. sq. — 4) de dei. cib. et jejun. sess. XXV. Nr. 339. sehol. Statio docentis una cantoris in Nagy kér vacat. Nr. 340. Statio docenti: una cantoris in Felsöludán; vacat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom