Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
V.
37 Quo vinculo officii ligabatur ad recitandas horas: neglecta recitatione eodem vinculo tergetur, ut injusta, quia sine jure capta, restituat. In collato beneficio Ecclesia jus ad fructus beneficii legendos confert benefi- ciato: pro casu neglecti Officii divini, fructus illos vult esse non beneficiati, sed fabricae Ecclesiae, aut pauperum. Fratres! nos pauperum patres constituti sumus a Jesu Christo, ut de nostris iisdem subveniamus: non recitando horas, et tamen fructus beneficii carpendo, illud quod coram foro divino jure, quia Ecclesiae collatione, pauperum est, attrectare, pauperibus subtrahere, ad nostros usus convertere praesumimus. Quae pauperum lachrymae, angustiae clamant in hoc negligentiae casu ad Deum contra nos? Res clamat ad Dominum fructus beneficii, neglecto breviario, clamant ad pauperes, quorum in tali casu proprietas sunt. Manus quidem carpentis fructus beneficii, quin recitaret horas, fulmine non tangitur: sed ablata res aliena, subtracta pauperibus substantia, clamat ad Deum: et vindex est Deus de his. „Meminerit unusquisque, — loquitur Matthaeus Gibertus episcopus Veronensis, in constitutionibus suis, a Paulo III. Pontifice approbatis, — ordinis vel beneficii ratione ad dicendum Officium adstrictus, si instigante diabolo illud quotidie, ut tenetur, dicere omiserit, se furem, latronem, sacrilegum et bonorum ecclesiasticorum occupatorem esse: fructus enim beneficiorum, si quae possideat, non facit suos.“ *) Ablata re aliena, inexorabilis lex est, ut restituatur. „Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi potest, et non redditur, poenitentia non agitur, sed simulatur. Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.“ *) Si toto anno negligatur Officium divinum, fructus totius anni ad usum fabricae ecclesiasticae, penes quam servitur, aut pauperum restituendi sunt. Ecclesia non sustentat nisi orantes. Si una die negligatur, illa pars fructuum totius anni restitui debet, quae est 365-a e proventibus totius anni, quemadmodum S. Pius V. interpres legis authenticus explicat. Metiamini jam nunc, metiamini ad pedes Crucifixi genua flectentes, ex una parte pondus peccatorum mortalium de die ad diem accrescentium, ex alia parte, quia bene- ficiatus tamen et vescitur et vestitur, onus alienarum rerum, titulo instaurandae, quae laesa fuit, justitiae restituendarum, iterum de die ad diem accumulatum, quibus sacerdos Officium divinum negligens coram judicio divino premitur! Et adhuc inopiam pauperum, cui subdole, illis nescientibus, proprietas illorum subtracta, ad proprios usus conversa fuit, una cum fabrica, in qua servitur Deo, quae fortassis nimium inops, omnibus carens, omnibus egens, squallida, ad ruinam vergens, clamantem contra talem beneficiatum, qui pensum diei non persolvit Deo! Metiamini gravitatem legis huius, metiamini conditionem reatus, quomodo stabit ille ad videndum Deum ? Restitutionis officium curae confessarii est ab Ecclesia concreditum, qui cum sacerdote, culpae neglectarum horarum canonicarum reo, ea debet peragere, quae cum quolibet poenitente peragi debent, qui aliena subtraxit aut rapuit, si culpae gravis, cuius con1) Roskovány, T. 5. p. 141. — 2) S. Aug. ep. 153. ad Maced. 4