Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

35 morte gratiam. In extremo vitae et mortis conflictu magna virtus est, possessam custo­dire gratiam; quis audeat sperare, numquam possessam posse acquirere justitiam? „Unus, dicit S. Augustinus de latrone in articulo mortis vere poenitente, et ad paradisum rece­pto, „unus, ne desperes, unus, ne praesumas.“ „Ne dixeris: peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.“ *) Non prosequar, quia non Vos a consideratione relevare, sed potius ad eam his acerbissimae passionis et mortis Domini Nostri Jesu Christi diebus provocare volo. Sed volvite animo, unde fiant nostri studiosissimi in mundo labores tam steri­les, unde defectus benedictionis divinam, ut omnia nostra in pejus ruant ? Peccata nostra, sacrilegia nostra, causa esse possunt, ut non sit voluntas Dei in nobis2). „Dilidentibus Deum omnia cooperantur in bonum“; de peccatoribus, de sacrilegis autem dicitur: „arma­bit omnem creaturam ad ulciscendum; et pugnabit pro eo omnis terra contra insensatos“3). Volentes meliora, propter peccata nostra e neglecto divino Officio, semper incidimus in odia. „Non est pax impiis“, dicit Dominus, „et semper praeoccupant mala redarguente consci­entia.“ An non juste objicimus nobis: potuimus in precibus, quas nomine Ecclesiae ad Deum dirigere debuissemus, iram Dei placare, clades ab Ecclesia avertere, redemtionis horam pro Vicario Christi, in quo omnes patimur, accelerare; negleximus, Deum a nobis abjecimus, merito haec patimur, quia peccavimus in Patrem nostrum, in Matrem nostram Ecclesiam, quae non orat, nisi per nos. Qui in multis delinquimus, in multis ferimur. Cum ve­nerit, et ventilabro purgaverit aream Levi, quis stabit ad videndum eum? Tanto magis, quod non orantes, e scelere neglecti Officii divini, propter defectum gratiae necesse est, ut in quaevis scelera ruamus, et numerus peccatorum gravium, qui in neglecto Officio divino jam est sine numero, numero et* pondere quorumvis peccatorum exasperetur. Haec calamitatum origo, haec cladium ratio, haec trepidarum rerum circa nos causa, ut de rui­nis etiam, quae societatem affligunt, coram Deo respondere debeamus. Domus Lotharin- gica, elapso saeculo, omnia bona, quae a Deo accepit, precibus cleri in psalmodia, attestante Maria Theresia, adscripsit; considerate, quid scribat, non sanctus aliquis pater, non do­ctor, non episcopus, sed laicus, Maximilianus II. imperator anno 1575. ad virum quemdam in dignitate ecclesiastica constitutum: „Nunc proh dolor, ea profanitas invasit Ecclesiam Dei, atque temeritas sacerdotes, ut quod a ss. patribus et priscis Ecclesiae confessoribus pie institutum est, alicubi eos (psalmos) omnino exterminaverint, alicubi mance et truncatim quasi centones quosdam male consutos proposuerint, alicubi quamquam de veteri consuetudine in ecclesia decantentur, tamen propter levem vel inconditam carminum modulationem pau­cissimi sint, qui dulcedine eorum afficiantur, fitque id, quod S. Augustinus de quibusdam suae aetatis profanis hominibus queritur, ut quamquam verba subinde decantando repetant, tamen corda ipsorum plane sint muta. Itaque non a tua solum Venerabilitate, sed aliis quoque piis viris Ecclesiae Dei et imperii nostri fidelibus admoniti, hunc defectum et negli- gentiam non inter postrema signa esse, quae ruinam portendant Ecclesiae et verae pietati, et quibus ira Dei super nos provocetur, ut nos tam diuturno bello, fame, pestilentia, aliisque plagis et aerumnis, quae ante oculos positae sunt, affligat, exemplo sanctissimorum regum Davidis ac Salamonis, et maximorum nostrorum in imperio praedecessorum Constantini 1) Eccl. 5, 4. — 2) Malach. 1, 10. — 3) Sap. 5, 18. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom