Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

31 pius animus, praesens non psalmodiae, quae suavi sono mulcet, sed fremitui aquarum mul­tarum? quando adimpletur: ,,et oratio ejus fiat in peccatum“ *). „Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, — hic est fructus psalmodiae rite persolutae — suave sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illius influ­ebant auribus meis, et eliquabatur veritas in cor meum, et exaestuabat: inde affectus pie­tatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis. Cum reminiscor lacrimas, quas in primordio fidei meae fudi ad cantus Ecclesiae, et nunc quoque commoveor, non cantu sed rebus, quae cantantur, cum liquida voce et convenientissima modulatione magnam hujus in­stituti utilitatem rursus agnosco, magisque adducor consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat“2). .,0 si haec et similia in ipsa cordis nostri intima penetrarent — verba sunt adhortatoria e concilio Strigoniensi anni 1629—, o si altas in animo radices agerent! quanta vitae innocentia, quanta morum inculpata probitas, quantus in ecclesiasticis rebus fervor, quanta salutis animarum solicitudo reflorescerent! Sed proh dolor! quantus nunc in horis canonicis persolvendis neglectus! qualis in ecclesiasticis functionibus tepor et torpor! Non sic in posterum fratres mei, non sic: sed piis meditationibus rerum coele­stium animas vestras saginate, Breviarii preces integre et attente quotidie recitate“ 3). Postremo, ut diligentes diligentiores essent in frequentando choro, psallentibus autem caeteris, singillatim absentium torpor et acedia presso pede plecteretur, S. Ivo Car- notensium Antistes instituit, quemadmodum ad papam Paschalem II. scribit: „Cum in pluribus canonicorum Carnotensium desuevisset disciplinae regularis observantia, ut de ne- gligentibus facerem diligentes, de somnolentis vigilantes, de tardis assiduos ad frequen­tandas horas canonicas: deliberavi apud me, ut darem eis dimidiam praeposituram, ut inde fieret quotidianus panis, quem acciperent assidui, amitterent tardi, ut ad quas eos pa­nis interni dulcedo non movebat, panis corporei refectio provocaret, quamvis eorum annua praebenda eis ad hoc sufficiens esse deberet.“ Haec est distributionum quotidianarum disciplina, quam paulo post omnes epi­scopi aut synodi tanquam opportunum acediae irrepentis remedium in collegia canonico­rum per suas dioeceses induxerunt. Hanc disciplinam concilium Tridenti congregatum ses­sione 21. cap. 3. de ref. approbavit, separata tertia parte omnium proventuum, quam in di­stributiones cujuslibet diei converti jussit, a quibus absentes, aut tardi, nisi legitime impe­diti essent, prout canones determinant, punctati prorsus excluderentur, „quavis collusione aut remissione exclusa“, loquente eodem concilio sessione 24. cap. 12. de ref. Disciplinam hanc adhuc ante Tridentinum concilium, in sensu synodi Budensis anni 1279. 4) induxit ad metropolitanum suum capitulum Paulus Várda Archi-Episcopus anno 1 530. constituens, ut pars distributionum, quae absentibus, si ad chorum venissent, obtingeret, ad ladulam, quae „Nemo“ vocaretur, deposita, sumptibus Capituli communibus impendatur. Revexit eamdem AEpiscopus Franciscus e Comitibus Barkóczy, revectam con­firmavit Primas, Cardinalis Josephus de Batthyány anno 1779. Quamvis autem vilis sit animus, qui in cultu divino sola lucra terrestria venatur, qualem exprimunt S. Bonaventura teste ii, „qui nunquam veniunt ad ecclesiam, nisi quando I) I) Ps. 108, 7. — 2) S. AU£. I. 9. Confess, c. 6. — 3) Péterffy, T. 2. — 4) Péterffy, T. 1. p. 110. 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom