Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

29 suscepto, nec non etiam ab illis, qui frequenter egrediendo de choro syncopant Matuti­num, volumus etc. etc. Quicumque super hoc decreto fecerit defectum, emolumentum tem­porale matutinum amittat“ *). Ut totum Officium, seu omnes septem horae a canonicis singulis persolvantur, non autem aliquag ex illis, aut per conductos cantores uno praesente canonico, qui hebdo­madarius vocatur; abusus hic in Archidioecesi olim vigens, per Archi-Episcopum Franci- scum de Comitibus Barkóczy anno 1762. sublatus est. De quo abusu pia regina, Maria Theresia ad conquerentem Archiepiscopum rescripsit:. „Sicut initio gravi cum animi moe­rore ac offensione tuli teporis malique exempli plenam memorati capituli cunctationem, ita subinde exultavi gaudio, cum intellexi, capitulum facti inobedientis sincere poenitens, sanctum et salutare, jurique communi conforme statutum reverenter acceptasse et in pium usum accurate deduxisse; spe enim indubia praecipiebam fore, ut salutari hoc exemplo non solum regulares choro addicti, si quid in chori disciplina remiserunt, ad veterem instituti sui morem reducant, sed etiam reliqua cathedralium et collegiatarum Hungáriáé ecclesiarum collegia, ad sanctam aemulationem matris et magistrae suae ecclesiae Strigo- niensis, quam cano patrum decreto in ritu publici cultus divini sequi debent, accendantur. Quia vero nullos adhuc spei hujus meae fructus lego, Dilectionem Vestram pro munere regis apostoliéi per utramque subjecti mihi populi salutem et felicitatem hortor, omne suum studium, curam et Primatis Legatique nati auctoritatem in id impendat, ut reforma­tio, quam quoad chori disciplinam in metropolitana sua Ecclesia perfecit, etiam ab aliis saecularium et regularium Ecclesiarum Hungaricarum collegiis quantoocyus adoptetur, ac diligenter observetur“ 8). Profecto, quum Canonici seipsos a persolutione publica Officii, aut partis eiusdem relevare nequeant; nec Episcopus in hac lege gratiam dispensationis largiri legitime pos­sit : abusus debet dici, et vetustas erroris, ubicumque pars Officii privatim absolvitur. Ca­nonicus non tantum ad psallendum lege tenetur, sed ut hoc in choro faciat, lege itidem obligatur. Quidquid canonicus privatim recitat, quod in choro psallere deberet, orat qui­dem, sed ut S. R. C. anno 1602. április 20. declaravit, officio suo non facit satis. Offi­cium integrum solemniter absolvendum esse in capitulo, tam manifesta lex est, ut, dum episcopus Sulmonensis anno 1821. ad S. Congregationem sacris ritibus praepositam re­ferens, quaesivisset, an usus capituli sui, in nocte Nativitatis post missam Laudes lectione absolvendi, probari possit, responsum tulerit: „Negative“3). Anno vero 1831. eadem S. Congregatio ad dubium: an servari debeat immemorabilis consuetudo legendi Laudes in nocte Nativitatis D. N. Jesu Christi? respondit: „Negative“4). Similis abusus, praesentem quidem esse, sed non psallere, gravi poena perstri­ctus fuit a Benedicto XIV. ad Patriarcham Aquilejensem: „Invectum ab ipsis canonicis servatur interessendi dumtaxat choro, ait Pontifex, et cum cantoribus, mansionariis, capel- lanis et clericis canentibus, psallentibusque assistendi, numquam vero cum iisdem canendi, psallendive. -— Itaque d. f. poscimus et flagitamus, ut non solum hujusmodi abusum et cor­ruptelam ab ecclesiastica disciplina absonam, et canonicis ordinationibus, ac nostrae quo­que („Cum semper oblatas“) contrariam penitus evellere et eradicare adnitaris, verum 1) Durandus, Thesaurus, T. 4. p. 1078. Roskovány 1. c. — 2) Roskovány 1. c. — 3) Mühlbauer, Decreta authent* T. 2. — 4) Mühlbauer, 1. c. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom