Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXII.
E medicorum relationibus in pagellis publicis vulgatis summo cum animi moerore intellexit Ven. Clerus et fidelis populus Archi-Dioecesis huius praesentissimum, quod pretiosissimae Celsissimi ac Reverendissimi Domini Principis Primatis et Archi-Praesulis ac Patris Nostri Benignissimi vitae diebus 21. 22. et seq. mensis Martii a. h. impendebat periculum. Intemerata pietas, qua erga Optimum hunc Antistitem ferimur, non minus quam temporum, quae vivimus, calamitas, deposcebat, ut pro salute Eiusdem, quae saluti Ecclesiae in Hungária intime nectitur, assiduas ad Patrem Misericordiarum, Deum totius Consolationis preces fundamus. Factum est id sponte et ultro, prout e relationibus DD. Districtualium VADiaeonorum intelligere licuit, ubique locorum in hac Archi-Dioecesi. Steterunt vigiles in oratione Clerus et populus, Deumque deprecati sunt pro amotione gravissimae tribulationis, quae circumdedit nos. Et vero ocyus, quam vel spe praecipere ausi fuissemus, exauditas cernimus preces nostras, dum divinae Misericordiae et Providentiae decreto Benignissimum Archi-Praesulem Nostrum pristinae restitui valetudini laetissimi conspicimus. Superest, ut debitam Deo Omnipotenti pro tanto Beneficio gratiarum actionem persolvamus. Quamobrem praesentibus disponimus et ordinamus, ut in singula parochiali aeque ac Conventuali Ecclesia Dominica III. post Pascha, Festo quippe Patrocinii S. Josephi, Sponsi B. M. V. C. in diem 21. huius incidente solenne „Te Deum“ celebretur et pro Benignissimo Archi-Praesule, Eiusdemque longaevo adhuc et prospero regimine publicae cum fidelibus preces instituantur. r-, Datum Strigonii, Dominica in Albis, die 7. Aprilis, 1872. Pro felici sanatione Snae Celsitudinis, Archi-Praesulis Nostri Benignissimi, solennis gratiarum actio ordinatur. Josephus Durguth, m. p. cons. Eppus, Vicarius Gralis.