Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXI.

106 libri annunciantur, vacui vero aut nullius frugis pro demerito perstringuntur, eventus denique qui in Ecclesia accidunt, enarrantur, prosperi, ut gaudeamus cum gaudentibus, adversi, ut patientibus compatiamur, simul vero quasi praemoneamur, quae alibi quoque locorum in­stent pericula fataque adversa; quandoquidem eam in hostibus Ecclesiae experiamur Soli­daritäten), ut quod alicubi ad Ecclesiam divexandam, eiusque jura proculcanda fit, id mox ut alibi quoque fiat, non tam postuletur, quam potius urgeatur. Apud nos ex omnibus pagellis et periodicis scriptis illud, cui nomen „Religio“, diutissime originariam suam implet destinationem, quae est, ut commodis ac emolumentis Ecclesiae promovendis, subserviat. Pagellae hae inde ab imminente anno novum habebunt redactorem in persona D. Caroli L. B. Hornig, SS. Theologiae Doctoris, in Universitate Pestiensi Professoris, cuius programma dum cum V. Clero huius Archi-Dioecesis commu­nico, non possum non eidem simul ipsas has ecclesiasticas pagellas impensius com­mendare. Eundem scopum sibi praefixerunt pagellae, quae sub nomine „Egyházi Közlöny“ redigit ac vulgat alter huius Archi-Dioecesis Presbyter Michael Zoványi. Nec silentio prae­tereundos censeo fasciculos „Uj Magyar Sion“, quos Gruilielmus Frankl, et Joannes Zádori aeque hujus Archi-Dioecesis Presbyteri in lucem mittunt. Quorum quoque labori­bus et studiis favere velitis. Strigonii, die 19-a Decembris, 1872. Joannes m. p. Archi-Eppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom