Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XIV.
176 tum; ibi denique illuminati speciali Spiritus Sancti lumine, investigamus efficacissima vulneribus nostris remedia.“ „Utamur ergo, dilectissimi fratres, continuat decanus et parochus ille, medio tam salutari, tam facili, nobisque tam necessario ;• neque excusemus excusationes in peccatis. — Sed forte, idem porro loquitur, aliqua impedimenta praetexemus; unus temporis defectum, et frequentes, quas habet in sua parochia occupationes: quam autem frivolus sit ille praetextus, nemo non videt; sufficiens invenimus tempus ad visitandos amicos, aliaque negotia tractanda sive peragenda, et tempus invenire non poterimus ad gravissimum salutis aeternae negotium promovendum. 0 res mirabilis! si morbo laboremus, sanitatis obtinendae cura alia quaecunque negotia relinquere nobis suadet, et non suadebit aeterna salus? An magis ovium nostrarum, quam propriam salutem cordi habere debemus ? Numquid ordinatus amor incipere debet a se ipso? Et quid proderit nobis, si universum mundum lucremur, animae vero nostrae detrimentum patiamur? Multas occupationes et exercitia continua habemus, inquit alter: et haec ipsa ratio nos impellere deberet, ut unico necessario in sacra solitudine identidem toti occupemur: justumne est, ut semper alienis occupemur negotiis et gravissimum salutis nostrae negotium negligamus ? Sed quid dicent confratres nostri, qui forte exercitiorum praxim — explodunt, et irrident, si ea nos fecisse intelligant? Mirandum sane! virum cordatum inveniri posse, qui misero hoc praetextu ab exercitiis spiritualibus avelli se sinat! — Num ob tam futilem rationem mercator mundanus omitteret sibi comparare ingentem pecuniae summam? Vel confratres sunt sensati, vel non; si secundum, sinite illos, coeci sunt, et duces coecorum: adesse festinant tempora, quibus ingeminabunt insensatorum apud Sapientem cantilenam: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est. Si vero boni sunt, summis laudibus extollent consilium nostrum, et ad exemplum nostrum imitandum excitabuntur“ . . Illius etiam parochi ac decani sunt haec ad confratres suos directa verba: „Non absque ratione SS. Patres censuerunt nihil difficilius excogitari posse, quam conversionem perversi Sacerdotis. Quare? quia vel tenet eum superbia adeo, ut omne consilium respuat, vel deliciis affluens, vitae asperioris labores perhorrescit, vel quia in Scripturis Sacris exercitatus, ad nullum dominicae comminationis tonitru ex- pergiscitur: hinc est, quod D. Clirysostomus non sit veritus dicere: „Nihil impossibilius, quam corrigere eum, qui omnia scit, nam quidquid terribile est in Scripturis, usu vilescit; propterea Clericus, si coeperit ea contemnere, nunquam excitatur, ut illa timeat. Quis unquam vidit Clericum cito poenitentem ? Laici delinquentes cito emendantur, Clerici autem, si mali fuerint, incorrigibiles sunt.“ Unum illis superest conversionis remedium, exercitia spiritualia, sacer recessus. Si illis non utantur, non tantum se non emendabunt; sed de malo in peius ruent, et sic tandem sacrilegiis innumeris implicati, in pessimo statu, uti vixerunt, vitam finient. — Sed si salutifero hoc remedio utantur, maxima spes affulget fore, ut convertantur, et praevaricatores redeant ad cor. Quotidiana id probat experientia; id nobis attestati sunt oculati testes missionis presbyteri Parisienses, ubi qubtidie sub eorum oculis similes miraculosae conversiones in spiritualibus exercitiis fiunt. “ Quae omnia legi possunt in libello praestantissimo, cui titulus: „Speculum, et idea boni pastoris in viginti adhortationibus,“ quas praememoratus parochus et decanus habuit, et qui libellus typis excusus est Mechliniae 1859.