Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

gumenta sumere ad fidei, Theologiaeque dogmata comprobanda. “ Qui ita scripsit, quive tam invictis argumentis infallibile Magisterium Summi Pontificis propugnavit, ante tria sae­cula vixit, mortuus 1560. „immortali praeparata sibi fama, in opere illo vix justi volumi­nis, quod vere tot laudatores et admiratores, quot lectores habet, locorum scilicet Theolo­gicorum,“ ut loquitur Nicolaus Antonius Hispalensis. *) 7. Episcopos, per orbem dispersos, cum Romano Pontifice, ut Capite, conjunctos, et collective sumptos, in fidei morumque rebus errare non posse, seu infallibiles esse, docetur in omni dogmatico scholastico libro, utique, quia haec veritas est de fide, et salva fide ne­gari non potest. Ecclesia enim docens est infallibilis, atque Episcopi dispersi, cum suo tamen Capite, Romano Pontifice, S. Petri successore conjuncti, sunt ipsa Ecclesia docens, et talis quidem in statu suo ordinario, qui est, ut sit dispersa in suis Pastoribus Episcopis cum Pastore supremo, cui in persona Petri dictum a Christo est: „Pasce oves meas“, com­municantibus. Jam si haec vera sint, sunt autem verissima, quia fide divina certa, quaeri­tur, quid ergo doceant dispersi per orbem universum Episcopi de magisterio Romani Pon­tificis ? Nemini ignotum est, quod teneant et doceant, Romanum Pontificem e Cathedra lo- quentem, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide et moribus ab universa Ecclesia te­nendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua Christus Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide et moribus instructam esse voluit. Quae proinde doctrina criterio etiam unanimis consensus dispersae Ecclesiae docentis fulcitur. Intellexerunt hoc pauci, qui adhucdum superfuerunt Systematis Gallica­ni patroni, ac defensores, perspexeruntque, infallibilitatem e Cathedra definientis Romani Pontificis e principiis Gallicanis negari amplius non posse; accessit enim, quod ipsi prae­tenderunt, Ecclesiae docentis consensus, isque unanimis ad eam, quam ipsi negaverunt huicque conditioni alligaverunt, doctrinam. Nisi igitur, sibi contradicere, Ecclesiae Catho- * licae terga vertere, in haeresim et schisma Jansenistarum prolabi, ut factum alibi vidimus, voluerint, infallibilitatem e Cathedra loquentis Ecclesiae Capitis agnoscere debuerunt, et agnoverunt etiam per suam ad Summum Pontificem directam declarationem, vilipenden- tes venalium calamorum scommata, quae nunc, dum veritati se submiserunt, tam copiose congesta experiebantur, quam larga et effusa laudum praeconia ab iis ipsis calamis de se prius conscripta legerunt, quando nimirum veritatem catholicam oppugnare videbantur. Abhorruerunt vestigia premere Marcionis, Sinopensis Ecclesiae presbyteri, qui a patre Episcopo ob commissi incestus reatum loco motus et ex Ecclesia ejectus, prout S. Epipha- nius refert, 2) „Romam post Hygini Papae obitum se contulit, qui a Petro Pauloque Apo­stolis nonus Ecclesiae praefuerat. Eo statim, continuat S. Pater, ac Marcion pervenit, ad se­niores adiens, qui ab Apostolorum discipulis edocti adhuc supererant, ut in communionem ad­mitteretur, ab iis frustra petiit. Quamobrem ille----— vehementius excandescens, ac super­bia invidiaque percitus schisma conflavit, et privatim haeresim architectatus est: et Eccle­siam, ait, vestram ego dissociabo, in eamque Schisma sempiternum immittam“. „Quod ille, addit S. Epiphanius, revera, nec mediocre quidem injecit: non ita tamen, ut Ecclesiam, sed ut se potius, ac suos discinderet.“ 1 1) in Bibliotheca Hispanica. — 2) Haeresi 22. al. 42.

Next

/
Oldalképek
Tartalom