Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

169 amussim omnis sicut Conciliorum Generalium, ita Ecclesiae etiam Capitis definitio exigen­da est. Quae vero haec fuerint adusque media, a Romanis Pontificibus adhibita, et posthac quoque indubie sint adhibenda, recensentur Articulo secundo huius Capitis. Si autem omnis vis ac omne robur definitionum pontificiarum in rebus fidei et morum ab assistentia divina procedit ac pendet, mirum non est, Gallicanorum sententiam a Vaticano Concilio rejectam fuisse, quam vero jam damnaverunt Innocentius XI. a. 1682., Alexander VIII. a. 1690., et Pius VI. a. 1794., ut demonstratum reperitur in pastoralibus ddto 18.Decembris 1871. edi­tis litteris, in quibus etiam expositum habetur, quid de illa sententia Gallicanorum, robur pontificiarum definitionum a consensu suspendentium, tenendum sit. Quae in documentis Pontificum, quibus propositum est edere definitiones doctrinae, quales indubie sunt Bullae dogmaticae, occurrunt incidenter dicta, vel etiam argumenta ad probationem definitivae sententiae allata, haec etsi gravem auctoritatem habeant, non sunt tamen definitiones infallibiles. Pariter, ut observat Franzelin, ‘) possunt esse, et sunt Pontificum documenta publica, quibus circa doctrinam de fide vel moribus aliqua monere, svadere, reprehendere, prohibere propagationem alicuius sive opinionis, sive erroris propositum est, quin inten­dant definitivam sententiam edicere, qua adstringatur tota Ecclesia : eoque ipso non est lo­cutio ex cathedra. „Respondent enim saepe Pontifices, ad privatas huius aut illius Episcopi quaestiones, suam opinionem de rebus propositis explicando, non sententiam ferendo, qua fideles obligatos esse velint ad credendum“ (Melchior Canus) 2). In hunc censum merito referuntur e. g. duae epistolae Honorii I. ad Sergium Constantinopolitanum. 6. Haec de Capite quarto huius Constitutionis dogmaticae observasse sufficiat, tanto magis, quod ad doctrinae illic propositae rectam intelligentiam ac uberiorem demonstrati­onem faciant,- hocque scopo etiam exaratae fuerint, binae illae, quarum iterata mentio inje- *cta est, Pastorales litterae, quarum aliae traditionis de eadem doctrina apud nos testimonia, aliae autem catholicae traditionis eatenus monumenta ob oculos sistunt, ut adeo nisi reca- pitulare velimus jam alias proposita ac demonstrata, nihil restat, nisi ad illas litteras remitte­re lectorem, adjiciendo verba, quibus doctissimus Canariensis Episcopus demonstrationem suam eiusdem veritatis conclusit. ’) „Quamobrem, ait, non equidem intelligo, quonam consilio fideles quidam haereticorum, quam catholicorum opinionibus favere malint. Nam haeretici video, quid sequantur.. volunt sine capite corpus------volunt sine judice lites, ut d issidiorum nullus finis sit; atque ita cum amoto arbitro adversus doctos dimicent, victores a turba judicentur. Turbari demum omnia volunt, quoniam, ut Hispanorum proverbio est, turbatum flumen piscatorum est lucrum. Nos autem communem Catholicorum sententiam sequamur: tuto enim sequimur, quoniam communis Catholicorum est. Praeterquam quod ea sentiunt, quae sacrarum etiam litterarum testimonia confirmant, Pontificum decreta fini­unt, veterum Sanctorum chorus concinit, Conciliorum Patres affirmant, Apostolorum tra­ditio probat, perpetuus Ecclesiae usus observat. Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso il­lustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta ex Ecclesiae, Scripturaeque fontibus, si to­ta oratio nostra certis Theologiae rationibus, integrisque et incorruptis testibus omnem sibi fidem confirmat, assentiamur tandem ex Apostolicae Sedis auctoritate firma Theologos ar­1) in cit. op. 2) 1. VI. c. 8. — 3) de loc. theol. 1. VI. c. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom