Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

164 bunt adversus Ecclesiam ex promissione Christi; ergo hae praevalent adversus Petrum eius- que successores, ergo Petrus et successores eius non sunt infallibiles, haec inquam con­clusio est similis huic: Domus est firma, ergo infirmum est illius fundamentum. Non igi­tur alia potest esse conclusio ex verbis Christi, quam manifeste ista: quoniam ea firma et stans immobilis adversus omnes procellas domus est, quae est aedificata supra petram, prout ipse Christus hoc idem apertissime dixit, 1) petra vero, super quam Christus suam aedificavit Ecclesiam sit Petrus, sequitur, hunc ea virtute esse solidatum ac roboratum, ut Ecclesia, quae super ipsum aedificata est, ita firmiter consistat, ut nulla vi possit labet factari, et everti, neque portae inferi adversus eam possint praevalere. — „Solus est, in­quit Bossuetus 2), qui cum eo loquitur, Jesus Christus, Dei Filius cum Simone Jonae filio: Jesus Christus, qui est vera petra, et per seipsum firma, cum Simone, qui non est Petrus, nisi per firmitatem, quam Jesus Christus ei communicat. Huic Jesus hic loquitur, et loquendo efficit in ipso, et imprimit suae firmitatis characterem: Et ego, inquit, dico Tibi: Tu es Petrus, et adjungit: Super hanc Petram, aedificabo Ecclesiam meam, et con­cludit: Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Verbum Jesu Christi, qui de nihilo fecit, quod sibi placitum est, hanc firmitatem dat uni mortali. Non dicas, nec cogites hoc ministerium S. Petri cum ipso finiendum. Hoc, quod servire debet pro fundamento Eccle­siae aeternae, nunquam potest finem habere: —-------Jesus Christus hoc dixit. Coelum et t erra citius, quam eius verbum praeteribunt.“ Quod porro adtinet ad verba Christi: „ Simo’n, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu ali­quando conversus confirma fratres tuos,“ 3) precatio Christi pro Petro, ne eius fides defi­ceret, non potuit spectare ad tempus passionis Christi, alioquin vim nullam habuisset, cum Petrus in passione Domini lapsus sit; sed neque ad solius Petri personam, quoadusque ipse viveret, illa precatio spectare potuit; in qua nihil singulariter fuisset a Christo actum vel impetratum pro Petro: quandoquidem omnes etiam caeteri Apostoli virtute Spiritus Sancti ita instructi ac muniti fuerint, ut in docendo errare haud potuerint. Sed precatio il­la Christi, quae non potuit non suum effectum sortiri, spectavit ad Petri munus non solum Apostolicum, in quo quoad infallibilitatem docendi pares ei erant omnes coeteri Apostoli, verum ad illud, in quo eminuit etiam supra eosdem Apostolos, videlicet ad eius Prima­tum: quem cum Christus unitatis servandae causa instituerit in sua Ecclesia, non ad tem­pus, quo victurus erat Petrus, sed usque ad consummationem saeculi duratura, sicut Primatus Petro collatus perstat in eius successoribus: ita etiam in Ecclesia fides Petri perseverat in­tegra, pro qua Christus oravit, ne deficeret. „Dominus Petro dixit, sunt verba S. Tho- mae, 4) quem Summum Pontificem constituit: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et huius ratio est, quia una fides debet esse totius Ecclesiae, secundum illud: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: quod servari non posset, nisi quaestio fidei exorta determinetur per eum, qui toti Ecclesiae praeest, ut sic eius sententia a tota Eccle­sia firmiter teneatur.“ Verba haec disserit Bossuetus: 5) „Confirma fratres tuos, non sunt mandatum, quod Christus singulariter S. Petro dederit, sed officium, quod exigit, quod in 1 die 72. 1) Matth. 7, 24. — 2) Sem. de Unit. — 3) Luc. 22, 31. 32.— 4) . 2. q. 1. art. 20.— 5) Meditat. soar.

Next

/
Oldalképek
Tartalom