Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

161 mabiles esse; bancque definitionem traditioni a fidei Christianae exordio perceptae inniti. E definitione patet a) infallibilitatem Romani Pontificis, quemadmodum et in Ar­ticulo secundo declaratur, non esse inspirationem, ut Deo revelante novam doctrinam pate­faciat, sed esse assistendam divinam, eum in finem promissam et datam, ut per Romanum Pontificem, cui in B. Petro pascendum commisit Dominus universum suum gregem, fidei depositum sancte custodiatur, et fideliter conservetur. Eo minus autem, b) ut blasphemant imperiti et malevoli, ne primis quidem principiis non dico theologicae sed philosophicae eruditionis tincti, est quaedam in Deum conversio, qua Pontifex omniscius et forsan etiam impeccabilis reddatur. Nulla enim cum Romano Pontifice fit mutatio, sicut non fit cum Episcopis in Concilio Generali congregatis, quan­do cum suo Capite uniti, infallibili et ipsi auctoritate definiunt fidei vel morum dogmata. Dum Romanum Pontificem e Cathedra loquentem asserimus infallibilem, hoc dicimus, quod eidem tunc praesto sit donum seu charisma divinum, gratia nempe gratis data, non gratum faci­ens, utpote quae ei propter fidelium, non vero propter salutem suanPpropriam datur, qua is partim interne illustratur, ut veritatem cognoscere valeat, partim movetur, ut semper prae omnibus media ad veritatem eruendam, prout temporis et rei conditio postulat, adhibeat, ipsamque dein erutam veritatem proponat. Per hanc efficaciam divinam obtinetur, ut Sum­mus Pontifex semper veritatem, de qua agitur, cognoscere ac definire valeat, et, si voluerit, etiam cognoscat, et definiat, non autem cognoscere et definire debeat, quod salva libertate fieri non potest, quae per infallibilitatem tam parum, quam per inspirationem tollitur, atque ut, si forsau Pontifex rem non vere definire vellet, definitio non sequatur, quum licet non voluntas, tamen effectus externus voluntatis, salva eius libertate, sive per mortem Pon­tificis, sive per alia obstacula divinae providentiae ope adducta impediri queat. Unde jam liquet, efficaciam illam divinam, quoad effectum esse positivam et negativam, vel si placet, activam et passivam, illamque esse hypotheticam, hanc autem absolutam j et hinc infallibilitatem Romani Pontificis, quamvis sit personalis, tamen non tam subjectivam esse, quam potius objectivam, quum eidem divinitus sit collata, non ut vere sentiat, sed ut, quod definitur, non aliter, quam vere definiatur. Quemadmodum id ipsum in Conciliis etiam Oe- cumenicis locum habet. Unde etiam tam in definitionibus Papae, quam in definitionibus Con­ciliorum semper non ad sensum forsan subjectivum, sed objectivum attenditur. Quae ex fine infallibilitatis facile intelliguntur, qui est, ut doctrina divinitus revelata, seu religio, per Chri­stum Dominum instituta, integra conservetur, atque hoc coelesti, et non adulterino pabulo fideles nutriantur, ac ad salutem manuducantur. Quod enim opus per inspirationem, revelationem dando Deus coepit, illud per infallibilitatem, revelationem conservando, perficiet usque in diem Christi Jesu. Ex quo fine una colligitur, quare Christus Dominus donum infallibi­litatis non tantum toti Magisterio Ecclesiae docenti, Petro tamen ejusque Successori sem­per juncto, sed huic etiam ceu Capiti Ecclesiae speciatim promittere ac dare voluerit. Ete­nim cum toti Ecclesiae docenti Spiritum Sanctum promiserit ac largiatur, ut per eam integritas doctrinae suae conservaretur, atque omnes gentes usque ad consummationem saeculorum docerentur ea, quaecumque ipse mandavit: eundem Spiritum Sanctum illi speciatim denegare non potest, super quem, tamquam pe­tram aedificavit Ecclesiam, cui praecepit pascere oves et agnos, atque pro quo specialissime oravit, ut non deficiat eius fides, sed potius ut ipse fratres suos confirmet. Opera enim Dei sunt perfecta, et cui Deus munus committit, ad illud

Next

/
Oldalképek
Tartalom