Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi
156 nem,“ —-----— quocirca Stephanus Tornacensis *) in hoc appellationis communis refugio, ait consistere dignitatem Ecclesiae Romanae, et S. Bernardus 2) in eodem sitam affirmat pretiosissimam gemmam, quae in Pontificia emicat Tiara. „Hoc, inter caetera Vestri singularis Primatus insignia specialius, nobiliusque nobilitat vestrum, et inclytum reddit Apo- stolatum, si eripiatis pauperem de manu fortiorum eius. Nulla, meo judicio, in corona vestra pretiosior gemma zelo illo vestro, quo aemulari consvevistis oppressos, nec relinquitis virgam peccatorum super sortem justorum.“ De hac summa judicandi potestate Romani Pontificis ita semet declaravit contra Febronium, idest semet ipsum Nicolaus Hontheim in superius citatis litteris: „Profiteor quoque, Romanum Pontificem esse summum Judicem controversiarum in rebus fidei et morum. Cumque eadem Sacra Synodus (Triden- tina) Sess. 14. Cap. 1. declaraverit, Pontifices maximos pro suprema potestate, sibi in Ecclesia tradita, causas aliquas criminum graviores merito potuisse suo peculiari judicio reservare; non arbitror licere hanc Synodi declarationem eludere, quasi haec potestas Summo Pontifici non competeret proprio, ac originario, divino- q u e j u r e. “ 8. Concilium Vaticanum doctrinam Catholicam de vi et ratione Primatus declaraturum innovat Decretum Concilii Florentini de Romani Pontificis potestate editum, et sapientissime quidem, cum Concilium illud pro scopo praecipue habuerit Graecos Schismate a Catholica Ecclesia scissos cum hac uniendi, qui potestatem Ecclesiae Capitis et Primatis excusserunt, cum quibus super hac potestate in Concilio disceptandum fuit, et qui tunc quoque vigiles erant et circumspectissimi, ne quid Romano Pontifici concederent, in idque consentirent, quod ei vi Primatus non deberetur, de quibus quippe ex actis ipsius Concilii constat, quod contra illa etiam Definitionis verba disputaverint: „quemadmodum etiam in gestis Oecumenicorum Conciliorum et in Sacris Canonibus continetur.“ Jam vero Decretum Florentinum legenti patet, definitum fidei dogma esse: „Romano Pontifici in beato Petro pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.“ Plena potestas est ea, in qua nihil exceptum est. Hanc Romanus Pontifex, ut successor Petri, jam in Beato Petro accepit. Quod Romanus Pontifex a Christo habet, in hoc est ne vel ipsi Ecclesiae permissum partitionem facere, aliaque hinc Romano Pontifici relinquere, alia velle auferre? Si autem hoc neque Ecclesia facere potest, quanta haec temeritas habenda est in qualibuscunque seu Theologis seu Jurisconsultis, velle determinare, quid Romanus Pontifex visui Primatus possit, quid non possit; quive insuper non verentur, illum etiam carpere et arguere, quasi jura aliorum Metropolitarum nempe aut Episcoporum invasisset, et usurpasset, qui secundum Catholicam doctrinam ad pascendam, regendam et gubernandam universalem Ecclesiam plenitudinem habet potestatis? Haec jurium disterminatio in plenitudine potestatis neque locum habere potest, et quam dum leguleji facere tentant, in potestatis plenitudinem, quam vi Primatus Romanus Pontifex habet, invadunt. Plenam potestatem Romanus Pontifex accepit a Christo in pascenda, regenda et gubernanda Ecclesia, ergo non primas tantum et praecipuas Ecclesiastici regiminis partes, hae primae et praecipuae partes non sunt plena potestas. — Plenam potestatem regendi, pascendi, gubernandi universalem Ecclesiam 1) epist. 162. t. 25. Bibi. Patr. — 2) epist. 198. ad Innocent. II.