Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

V.

13 V. Frequentiorem meum ad Vos sermonem non miremini VV. FF. et FF.; non enim deest ratio loquendi, ubi multiplex causa imo necessitas urget non tacendi. Ad exuvias venerabilium praedecessorum meorum vigilans, ac probe sciens, quod propediem ad ilias redigendus, visurusque sim aeternum judicem, malesuadi silentii justissimum vindicem, ad me quoque illa Dei ad Prophetam dicta, mihi quoque serio inculcata esse pro certo teneo: t „clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam“.1) De Psalmodia sacra, seu Officio divino Deo justitiae titulo, toto vitae nostrae sacerdotalis cursu ad amussim tribuendo, quod iccir­co pensum servitutis, vel cursus etiam vocatur, de hoc inquam, disciplinae Ecclesiasticae capite loquar ad Vos, quod non a Summis Pontificibus inventum, nec a Synodis invectum, sed e corde Ecclesiae, ut ita dicam, natum, semper retentum, contra vituperatores et viola­tores vindicatum, novemdecim saeculorum usu confirmatum deinceps vim invictae legis in Ecclesia obtinuit, juxta illud S. Augustini: 2) „in his rebus, de quibus nihil statuit scriptu­ra, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda“ et alio loco 3) „quod univer­sa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate Apostolica traditum rectissime creditur“. Qui S. Ecclesiae Doctor specialius de Psalmodia divina scribit: 4) „Sine dubio faciendum est maxime illud, quod scripturis defendi potest, sicut de Psalmis et hymnis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus do­cumenta et exempla et praecepta de hac re tam utilia“. Dies ipsi, quos ingredimur, purificandis animis corporibusque instituti, et favent et monent, horror frementis inter colluctationes steriles mundi et impellit nos et urget, ut dum mysticorum horum dierum exercitatione aliorum temporum culpas piis operibus rede­mimus, et jejuniis castis decoquimus, 5) una meditemur de divini Officii natura, illud quo­tidie sancte persolvendi nobis imposita gravissima obligatione, atque de saluberrimo fine, quem in praescribenda horarum canonicarum recitatione sibi proposuit sponsa Christi, S. Mater nostra Ecclesia, quemve triplicem esse nemo ignorat: primum videlicet, ut coele­stem illam Jerusalem, quae divinis semper resultat laudibus, militantis Ecclesiae filii aemu­lemur, juxta illud: „Sed illa sedes coelitum semper resultat laudibus, illi canentes jungi­mur almae Sionis aemuli“; alterum: ut tamquam Ecclesiae ministri ejusdem legatione fun­gamur apud Deum, eumque obsecrationibus ac precibus christiano populo placatum propi- tiumque reddamus; denique tertium: ut per quotidianam psalmodiam arctius Deo adhae­reamus, eiusque perpetua, ut par est, familiaritate foveamur, ex hac cum Deo per assiduam orationem familiaritate sanctitatem vitae velut fructum reportantes, qui ad illam obstringi­mur. Vel cui, si non nobis Sacerdotibus sonant illa S Pauli: 8) „Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra,“ et illa Salvatoris: „Estote perfecti, sicut Pater Vester coelestis per­fectus est“. 7) Unde ajebat S. Augustinus: 8) „Recte novit vivere, qui novit orare“, et S. Joannes Chrys.: 9) „Is non aberrat, qui omnis virtutis, justitiaeque matrem esse precatio­nem affirmat.“ Nr. 1099. De divina Psalmodia, sen de divi­no Officio, et illud persol. vendi gravis- ima Sacerdo- nm obligatio­ne. 1) Isai. 58, 1. — 2) epist. 36. al. 86. ad Consulari. — 3) de bapt. contr. Donat. 1. 4. — 4) epist. 119,— 5) S. Leo M. Serm. 4. de Quadrag. — 6) 1. Thess. 11, 1. — 7) Matth. 5, 48. — 8) Horn. 40. de diversis. — 9) Orat.-2. de precat. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom