Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

sores esse Apostolorum, et auctoritatem, qua creditas sibi Ecclesias regunt, originis ac juris esse divini, in confesso sit apud omnes. Et profecto S. Petrus adhortans Episcopos ait: *) „Pascite, qui in vobis est, gregem Domini;“ neque enim ii sunt pastores, qui carere ingre­gem suum auctoritate queant. S. Paulus vero diserte affirmat, *) Episcopos a Spiritu S. po­sitos regere Ecclesiam, singuli singulam sibi commissam; praemittit enim: „Attendite vo­bis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus S. regere Ecclesiam Dei,“ sicut etiam S. Petrum dicentem audivimus: „Pascite, qui in vobis est, seu qui vobis pascendus credi­tus est, gregem.“ Quis porro nescit, quam magnifice senserint de Episcoporum officio an­tiquissimi Ecclesiae Patres ? e quibus S. Ignatius: „ Omnes, inquit, 3) Episcopo obtempera­te, ut Jesus Christus Patri.“ S. Joannes Chrysostomus „Episcopos, ait,4) praeesse imperio“, et in oratione de S. Ignatio, eum post Petrum successisse „in principatu Antiochenae ur­bis“. S. Isidorus Hispalensis Episcopos principibus comparat, s) ut quemadmodum roma- no imperio princeps: ita Episcopus Ecclesiae praesideat. Unde S. Gregorius Nazianzenus non dubitat * 6) praefectos et magistratus his verbis compellare: „An me libere loquentem aequo animo feretis ? nam vos quoque imperio meo ac tribunali lex Christi subjecit. Im­perium enim nos quoque gerimus: addo etiam praestantius ac perfectius, alioquin carni spi­ritum, et terrenis coelestia cedere oportebit.“ Quae quidem, quamvis obiter delibata, de- mostrant, ex sententia Patrum Episcopos in sua quemque Ecclesia gravissimo auctoritatis pondere esse praeditos, et vera proprieque dicta jurisdictione gaudere, seu ut tradit Peta- vius:7) „Episcopi et jubere possunt ac leges ecclesiasticas ferre, et delinquentes coercere, ac poenis itidem ecclesiasticis subjicere etiam invitos ac reluctantes, et idcirco sacri sunt ec-* clesiasticique magistratus, archontes, ecclesiaeque praesides“. Etsi vero haec ita sint, verendum tamen neutiquam est, ne ex irrestricta et univer­sali Romani Pontificis jurisdictione, Episcopi potestatis suae, ex institutione divina in ipsos derivatae, aliquod patiantur detrimentum, quod, ut evidentius pateat, juvat ad originem et naturam Episcopatus summa, qua licet, brevitate animum reflectere, et quo sensu Epi­scopi dicendi sint Apostolorum successores, videre. Compertum est omnibus, Apostolos duplici spectari posse ac debere modo: primo tamquam legatos divinos extraor­dinarios, quibus a Christo nullis circumscripta limitibus facta est potestas, ubique ter­rarum ac gentium doctrinam Evangelii annunciandi, fideles colligendi, sacrum ministerium obeundi, verbo: coeleste veritatis caritatisque regnum fundandi; secundo tamquam re­ctores singularium ecclesiarum, per urbes regionesque constitutarum, quas ipsi omnium primi docuerunt, ac moderabantur. Priore respectu nullos Apostoli habuerunt successores; haec enim est vis et ratio legationis, ut ea cum ipsis exspiret legatis, ne­que ad alios, nisi nova intercedat immediata missio, propagetur. Constat vero, Apo­stolis praesenti mortalitate functis nullam intervenisse immediatam missionem, quippe cuius nullum seu in S. Scripturis, seu in monumentis Christianis exstat vestigium; sed nec exspectari posse, quum ipsi Apostoli viam modumque missionis per homines con­ferendae definiverint.8) Ast altero respectu, cum Christus institutum a se ministerium ad consummationem usque saeculorum continuatum voluerit, et Ecclesia, ne dilabatur, 1) I. Petr. 5, 2. — 2) Act. 20, 28. — 3) Epiat. ad Smyrn. o. 8. — 4) Hom. 64. — 5) can. I. D. 24. —■ 6) Orat, 17. — 7) De Hierarch, eceles. I. 3. — 8) I. Tini. 5, 22. Tit. I, 6. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom