Circulares litterae dioecesanae anno 1872. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Constitutio Domatica prima de Ecclesia Christi

138 tis, et fidei, ac Livio, Tacito, Suetonio, Floro praestabimus? Numquid pro iis, quae de Cae­sare praedicantur aera, et lapides, ceteraque antiquarum rerum monumenta robur habent, non autem pro Romano Apostolorum Principis itinere, quod semper Catholici, Haeretici autem etiam ipsi, et Schismatici omnes decem, et quatuor seculorum spatio, nemine adver­sante, haesitatione nulla professi sunt? Scilicet Dictaturae, et mortis Caesaris explorata ve­ritas ad intellectum tantummodo respicit, neque eam effrenati animi nostri oppugnant affe­ctus, et vitia, quae intellectui tenebras offundentes stultividum hominem faciunt: Romanorum autem Pontificum Primatum, quem asserimus ex eo, quod illi Apostolorum Principem Pe­trum in Romana Cathedra excipiant, veritas est, quae lucet quidem, sed luce sua nimium quoque Vaticani hostium oculos perstringit. Cum itaque veritatem isti lucentem ament, odio habeant redarguentem, non secus ac Judaei, qui sacra quotidie legentes vaticinia, in quibus coloribus suis Gentium salus, Jesus Christus adeo praeclare describitur, ut nihil su­pra, haud tamen eum agnoscunt, quin immo^eius a vera omnino diversam sibi fingunt ima­ginem, ita etiam ipsi exploratiores historias, quas videre possent facilius, videre nolunt, odio, pervicacia, ceterisque vitiis eorum mentem tenebris suis ita occupantibus, ut clariori in meridie coecutiant: solent enim, ut apertius loquar, quae ad intellectum spectant negare plurimi, cum voluntatem quoque subiiciant opus est, symbolum fidei reficientes, ne cogan­tur obtemperare Decalogo. Itaque hinc factum, ut Romanum Petri iter, et Episcopatum eo­rum multi negaverint, et alii dubium facere contenderint, ut nimirum neque hoc intentatum relinquerent ad destruendum Primatum Romanae Ecclesiae, a qua impio ausu defecerunt: et hinc quoque Catholici, nequid ad eos illuminandos aptum praetermitterent, tricas et sophis­mata, quibus veritatem abscondere, et leves homines fallere studuerunt, aliquanto latius con­futare operae pretium esse existimarunt; quod nullo sane pacto fieret, si quis Dictaturam aut Caesaris caedem inficias iret, illum enim, ut impotem mentis hominem universus ride­ret Orbis, et nemini esset cordi tempus terere, adeo immane mendacium confutando. Uti- nam itaque, utinam redeant tandem praevaricatores ad cor, et illuminentur, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, y.t idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata: sub­eat Ecclesiam unam esse, nunc in sacris literis bene ordinato Exercitui comparatam, nunc autem Domui, nunc Ovili, nunc Regno, et fateantur tandem, quod sicuti bene ordinatus Exer­citus ab uno regitur Imperatore, ab uno Patre familias Domus, Ovile ab uno Pastore, Regnum ab uno Rege, sic Ecclesia ab uno opus est gubernetur Rectore, et Romanum qui­dem Pontificem eum ipsum esse, cum Apostolum, quem super aedificavit Dominus Ecclesi­am suam, in Episcopatu exceperit, quod quidem ratum firmumque faciunt, ut ex fis plane constat, quae in hac exercitatione diximus, et dicturi sumus uberrime in sequentibus, omnia ea quae humanam, quaeque divinam jure et merito sibi vindicant fidem.“ Dubia, quae contra veritatem facti tot tantisque documentis comprobati, saeculo primum decimo sexto ab aliquibus obmota fuerunt, non in historia fundari, ipse Döllinger professus est et enunciavit; *) illa in praeconcepta et Primatui Romani Pontificis contraria opinione radicari praeter alios observat Ruttenstock. 2) Dubia autem illa, et futiles adver­sariorum objectiones invicte resolvunt ac dissolvunt citati Bellarminus, Fogginius, Marna- 1 1) lib. cit. — 2) Inst. Hist, Eccl. T. I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom